useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100102
Signature: 100102
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Salerno]
  
x
In anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo octabo, temporibus suprascripti domni nostri Robberti, mense augusto indictione prima. Ante me ipse Iohannes filius Ursi Atrianensis per convenientiam guadiam dederat Sergio filio Mauri Atrianensis et fideiussorem ei posuerat Iohannem Atrianensem filium quondam Constantini de Comite Marino et per ipsam guadiam obligaverat se tollere legitiman uxorem sibi habendam puellam nomine Anna filia suprascripti Mauri et dare ei per firmum scriptum quartam partem ex omnibus rebus suis stabilibus et mobilibus quas habebat et habiturus erat ad faciendum ex ea ipsa Anna secundum legem quod vellet. et a quo ipsam Annam apud se uxorem habuisset quiete et pacifice cum ea vivere et bene eam habere et colere sicut alii eius pares qui bene habent et colunt suas uxores et iniuste ei non facere; et si iniuste ei fecisset, quantis vicibus pulsatus fuerit ab ipso Sergio et ab eius heredibus vel ab eo cui scriptum ipsum in manu paruisset et euvangelia ei parata fuissent et ille non fuisset ausus iurare secundum legem ad ipsa evangelia quod iniuste ei non fecisset, per omnes vices obligaverat se componere ipsi Sergio et eius heredibus vel cui ipsum scriptum in manu paruisset viginti auri solidos constantinatos, sicut ipsum scriptum continet in quo ego nomen meum descripseram, qui et alia continet.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 250-250, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.