useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100125
Signature: 100125
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Laurino]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domni Robberti gloriosi duci, mense nobembri tertia indictione. Ideoque nos Grimohaldo filius Madelmi monachi seu et nos Iohanne, qui sumus pater et filii et sumus commorantes de castello Laurine, quoniam cepimus cogitare que Dei sunt iudicia quomodo in vitam eternam introire et per magna clementia Dei complacuit nobis dare atque tradere omnibus rebus nostris substantiis in una ecclesia vocabulum Sancti Simeonis, id est vineis et terris et caseis et casalini intus vel foris de montibus quam et de silbis pascuis de omnia et in omnibus quantum habere visi sumus in totis pertinentiis Laurinensis de animalia maiori vel minori, sceptuamus inde de ipsa nostra sortione nos iamdicti Iohannes inclitam quartam quod traditam habeo at Grima uxor mea in alia die nuptiarum quando eam michi in coniugio copulavi, et iamdictam nostram sortionem de ipsa ecclesia constructam et edificata est in loco ubi Fragina dicitur, et modo congruum nobis est vona etenim nostra voluntate et per vona convenientia insimul per hanc videlicet cartulam pro Deo et mercedis anime nostre dare atque offerire in ecclesia Sancti Magni ubi Toranu dicitur, quam et vobis domno Balsamo venerabili abbati una ibidem adesset Petri filius Cancius atvocatori iamdicti monasterii. tali vero hordine ut usque dum Deus dederit michi spatium vite potestatem ibidem in eum vibere habere sicut unum ex ipsis fratribus et vos iamdicti abbati faciatis vel vestros posteriores in iamdicta ecclesia Sancti Simeonis monasterium et edificetis et concietis cum omni vestro adiutorio et neque vos neque vestris posteriores aliquando illum destruere debeatis, set semper permaneat ipsum monasterium consiatum et declaramus dare in ipsa prephata ecclesia Sancti Simeonis uno antiphonarium de die et alium de nocte et uno liber comite et uno gestaro et psalterium uno, et omnia et in omnibus qualiter superius scriptum est quantum dominaturi et possessuri sumus de paterna vel materna substantia et cum omnibus nostris muniminibus. unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra offersio guadiam nos que supra nominati Grimohaldo et Iohanne vobis domno Balsamo venerabili abbati quam et at supradicto atvocatori dedimus et mediatoribus vobis posuimus Iannaci filius Iohanni presbiteri et Leo filius Constantino, et per eadem guadia et mediatores obligamus nos vel nostris heredibus quod, si suprascripta vel ex eis quicquam dirrumpere aut removere presumpserimus, componere vobis iamdicto abbati quam et at vestris posterioribus aurei solidi constantinati quinquaginta et omnia suprascripta semper firmiter permaneat. Et hanc cartulam scribere rogavimus et quidem Maurus presbiter et notarius. S. + Ego qui super Iohanni de Cassano. + Ego Sisamo clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 299-300, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Laurino]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.