useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100116
Signature: 100116
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio secunda indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes qui dicitur de Sireca filius quondam Iohannis coniunctus est cum Altardo filio quondam Iohannis de Guarimpoto et per convenientiam ipse Iohannes, dum ydonei interessent homines, pro parte ecclesie Sancti Maximi que constructa est intra hanc Salernitanam civitatem in plaia montis, per iussionem domni Petri venerabili abbatis in cuius potestate ipsa ecclesia data est tradidit ipsi Altardo de terris quibus partibus suprascripte ecclesie habere pertinet intra hanc predictam civitatem a super ipsa ecclesia integram terram cum pariete fabrito, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto pede manus hominis mensuratas: a parte meridiei finis anditum eiusdem ecclesie pertinens et pedes duodecim; a parte orientis est finis suprascripte ecclesie; a parte septemtrionis est finis alium anditum suprascripte ecclesie pertinens et pedes alii duodecim; a parte occidentis est finis similiter eiusdem ecclesie. iamdicta vero terra vacua per ipsos fines et mensuras qualiter suprascriptum est cum vice de ipsis anditis ipse Iohannes pro parte suprascripte ecclesie per imperium eiusdem domni abbatis eidem Altardo tradidit. ea ratione ut amodo et usque completos annos viginti et nobem ipse Altardus et suos heredes integram ipsam traditionem qualiter suprascriptum est teneant et dominent, foveas et omnes suas utilitates ibidem faciant qualiter voluerint iusta ratione et casam ligneam terraneam bonam qualiter voluerint ibidem faciant et intro eam resideant et abitent si voluerint et aliis quibus voluerint illam vel ex ea ad residendum et abitandum dent qualiter eis placuerint, qui et licentiam abeant omnes suas utilitates ibidem facere qualiter voluerint iusta ratione, et omne censum et tributum et dationem et quicquit exinde ipse Altardus et suos heredes tollere et abere potuerint amodo et usque completos ipsos annos illud sibi habeant. tantum omni anno in suprascripto mense ipse Altardus et suos heredes dent ipsi domno abbati vel partibus suprascripte ecclesie censum pro ipsa traditione unum tarenum bonum ex moneta Amalfitanorum usque completos ipsos annos, et amodo et usque completos ipsos annos ipse Altardus et suos heredes adimpleant ipsi domno abbati et partibus suprascripte ecclesie omnia qualiter suprascriptum est; completis vero ipsis viginti novem annis a modo numerandis ipse Altardus et suos heredes et homines ab eis ibidem missis licentiam habeant ex eadem terra abstraere omnes res suas et medietatem de tota lignamina eiusdem case et ducere eas ubi voluerint et ipsam terram integram per ipsas fines et mensuras qualiter prescriptum est cum medietate de tota ipsa casa bona clusa et cooperta quale meruerit et cum vice de ipsa andita ipsi domno abbati vel partibus suprascripte ecclesie remittant. et per convenientiam ipse Altardus guadiam ipsi Iohanni pro parte suprascripte ecclesie dedit et fideiussorem ei pro ipsius ecclesie parte posuit Iaquintum filium quondam Petri de Dumnello, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si sicut superius scriptum est ipsi domno abbati et partibus suprascripte ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno abbati et partibus suprascripte ecclesie triginta solidos constantinatos. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur "voluerint". Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 278-279, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.