Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100118
Signature: 100118
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense iulio secunda
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes
notarius filius quondam Pandonis coniunctus est cum Iohanne
filio quondam Ursi Atrianensis qui dictus est Infresatore,
et in manu suprascripti Iohannes notarii paruit unum scriptum
per Iohannem notarium scriptum qualiter ... Et cum fuit
ostensum, dixerunt ipsi Iohannes notarius et Iohannes filius Ursi
ut pro eo quod ipse Iohannes notarius ante paucos preteritos dies
appellasset ipsum Iohannem ut iniuste eidem Anne uxoris sue fecisset
et ipse Iohannes non fuisset ausus ei iurare sicut iamdictum
scriptum continet, ideo devere ei componere ipsos viginti solidos
constantinatos; et quoniam ipse Iohannes filius Ursi illos
non habuit pro componendos eos eidem Iohanni sicut inter eos
convenit, ipse Iohannes filius Ursi per hanc cartulam tradidit ipsi
Iohanni notario, cuius uxor Mucza nomine soror germana est
suprascripte Anne, integram portionem suam quam ei pertinet de
toto eo quod dudum eidem Iohanni et Sergio et Constantino
germanis suis per firmam cartulam venundederat Constantina
filia Iohannis Atrianensis uxor Iaquinti filii Petri, sicut ipsa
cartula continet quam nunc ipse filius Ursi ostendit, que
scripta est per Petrum notarium sextodecimo anno principatus
domni Gisulfi, mense maio decima indictione, in qua
Ursus comes et iudex subscriptus est, et integras res quas eidem
Iohanni filio Ursi pertinet habere foris hac civitate in locis
Troccle ubi Gattumortu dicitur et Transboneia, cum omnibus que
intra ipsam traditionem sunt cunctisque suis pertinentiis et cum
vice de andito et viis suis et cum portione sua de suprascripta cartula
et de septem cartulis et uno precepto unde aliquantulum in suprascripta
cartula declarata est et de omnibus aliis muniminibus
suprascriptarum rerum foris hac civitate continentibus. ea
ratione ut semper sit in potestate suprascripti Iohannis filii Pandonis
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de eo facere
quod voluerint; et per convenientiam ipse filius Ursi guadiam
ipsi filio Pandonis dedit et fideiussorem ei posuit suprascriptum
Iohannem filium Constantini de Comite Marino, et per ipsam
guadiam ipse filius Ursi obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi filio Pandoni et eius heredibus integrum illud quod
ei sicut suprascriptum est tradidit ab omnibus hominibus et tribuit
ei licentiam ut, quando ipse filius Pandonis et eius heredes
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Iohannes filius Ursi
et suos heredes non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi Iohanni filio
Pandoni et eius heredibus centum auri solidos constantinatos et
sicut suprascriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 284-286, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 100118, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100118/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success