useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100122
Signature: 100122
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domni nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto concurrente indictione secunda. Dum coram presentia domni Petri reverentissimi abbatis monasterii Sanctæ et individue Trinitatis, quod situm est foris hac Salernitana civitate in loco Metiliano, essem ego Iohannes iudex cum pluribus hominibus, in eadem presentia Alfanus filius quondam Petri comitis et Aloara uxor eius filia Castelmanni comitis et Riccardus nobilis vir, tunc ipsi vir et uxor clarificaverunt sibi pertinere inclitam medietatem de ecclesia Sancti Michaelis Archangeli et Beati confessoris atque pontificis Martini, que constructa est foris hanc civitatem in loco Pasciano in cacumine montis et de omnibus rebus ipsi ecclesie pertinentibus, ex qua ostenderunt unum scriptum ... Et de eadem medietate predictæ ecclesiæ et de omnibus rebus eiusdem ecclesie pertinentiis dixerunt ipsi vir et uxor quartam partem pertinere ipse Aloare per suum scriptum morgincap sibi datum ab ipso viro suo in alia die illorum copulationis et reliquas tres partes pertinere ipsi Alfano. et inspirante Deo a quo bona cuncta procedunt, ipsi Alfanus et Aloara, vir et uxor, sicut eis congruum fuit, bona illorum voluntate pro amore ipsius domini et salvatoris nostri Iesu Christi et salutis animarum suarum et suprascripti Riccardi karissimi parentis illorum, per convenientiam, per hanc cartulam obtulerunt in iamdicto monasterio Sancte Trinitatis integram medietatem ipsam, quam sibi pertinere dixerunt, de tota suprascripta ecclesia et de omnibus ipsis rebus stabilibus in quibus ipsa ecclesia constructa est per iamdictos fines et mensuras et de omnibus rebus mobilibus ipsi ecclesiæ pertinentibus seu et cum integra ipsa terra cum arbusto et abellaneto de loco ubi Veterale dicitur per iamdictos fines et mensuras, quam in ipsa medietate predictæ ecclesie pertinere dixerunt, cum omnibus ... ipsam medietatem et intra ipsam terram cum arbusto et abellaneto habentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via ... et de aliis viis suis. ea ratione ut integrum illud quod in ipso monasterio sicut suprascriptum est obtulerunt semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium ipsius monasterii et liceat ipsum domnum abbatem et successores suos et partes suprascripti monasterii de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Alfanus, dum ydonei interessent homines, guadiam dedit Rottelferio monacho sacerdoti ipsius monasterii ... fideiussorem ei pro predicti monasterii parte posuit Ademarium filium quondam Landolfi comitis et per ipsam guadiam ipse Alfanus obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sanctæ Trinitatis integrum illud quod in eodem monasterio ille et ipsa uxor eius ut dictum est optulerunt ab omnibus hominibus. et ipse Alfanus tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint; et si sicut superius scriptum est ipse Alfanus et suos heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sanctæ Trinitatis non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse Alfanus obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et parti ipsius monasterii trecentos auri solidos constantinatos et ipsa Aloara cum voluntate ipsius Alfani viri et mundoalt sui ... ua omnia que in hac cartula scripta et scribenda sunt fecit ... et etiam obligavit se et suos heredes si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii Sanctæ Trinitatis trecentos auri solidos constantinatos. verumtamen hoc memorari facio quoniam ipsi vir et uxor ... illud sicut suprascriptum est in predicto monasterio optulerunt ... , psalterium unum, ... tres ipsius ecclesiæ, hoc est ... , manualem unum, passionarium unum, omelias tres, una ex eis ab adventum Domini usque in quinquagesima et altera a capite ieiunii usque resurrectionem Domini, et est in duobus voluminibus, et alia a resurrectione Domini usque in adventum Dommi, dialogum unum, antiphonaria dua, unum de nocte et alium de die, ymnarium unum, regulam unam monachorum, ymnarium alterum et orationale et psalterium monachicum in uno volumine, orationale unum, psalterium unum, carta congregationis una, istorialem unum, cammisa tres, planetam unam lineam et alteram sericam et aliam de castanea, ammictoras tres, orales sex, unum de castanea et alium ad ramma et alterum cordatum et unum de seta et reliquos duos cum lectis, calices de stagno cum singulis pateris de stagno, sestaciares unum de seta et alium de castanea et alterum sericum, copertoria serica de calice duo, sindones sex, pannillum sericum unum et alia sindone serica cum botana, manules sericos duos, bectes ferreos duos, rotulum pro benedicere cereum, ponzonem ferreum unum. reliquum vero mobile ipsius ecclesie superfluum scribere nobis comparuit. ipse vero Riccardus filius fuit bone recordationis domni Drogonis comitis, qui fuit germanus suprascripti domni nostri ducis. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepimus. S. + Ego Petrus comes. + Ego qui super Iohannes iudex. + Ego Audoaldus comes. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. + Ego Grimoaldus notarius testor.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 291-294, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.