Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100140
Signature: 100140
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, [Salerno]
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini
nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto concurrente
indictione tertia. Ante me Iohannem iudicem Vivus vicecomes
filius quondam Petri et Romana uxor eius filia quondam
Cleni Alamanni clarificaverunt sibi pertinere terram cum casis
fabricatis tectis ex tribus cameris intra hanc Salernitanam civitatem
ubi a la Palma dicitur prope monasterium Sancti Nykolai,
quam dixerunt esse per fines: a parte septemtrionis finis
via puplica que ducit ad portam huius civitatis que ibi propinquo
est; a parte orientis finis terra cum casa quam ipse Vivus
coram me dedit Girardo et Gaite filiis suis naturalibus, sicut totus
paries fabricatus ipsarum casarum discernit; a parte meridiei
finis anditum et finis media extrectola; a parte occidentis finis
alia terra cum casa fabricata illorum, sicut medius paries fabricatus
discernit. et clarificaverunt habere edificium super ipsam
viam per latitudinem quantum ipsa via ibi est, et per longitudinem
quantum ipse case cum ipsis cameris retinent, et a parte
ipsa septemtrionali coniunctum esse cum aliis terris cum casis
ipsorum. et sicut ipsis Vivo et Romane congruum fuit, bona illorum
voluntate per convenientiam, per hanc cartulam tradiderunt
Gualterio filio naturalis ipsius Vivi integram suprascriptam terram
cum casis et tribus cameris per iamdictas fines et totum
ipsum edificium qualiter constructum et edificatum est, et integram
terram cum arbusto et vinea de loco Transboneia prope ecclesia Sancte
Marie pertinentie illorum, quam dixerunt esse per fines et
mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei
finis via et passus viginti octo; a parte orientis finis illorum
et finis aliorum, sicut media sepes discernit et intra ipsam
terram prope eam recte mensurati passus sexaginta octo; a
parte septemtrionis similiter finis illorum et passus sexaginta
quinque minus cubitum, et abinde vadit per viam illorum que in
predictam terram ducit, passum unum et cubitum; a parte occidentis
finis aliorum sicut media sepes discernit et secus eam
intra ipsam terram mensurati passus viginti octo; cum omnibus
que intra ipsas terram cum casis et edificio et intra suprascriptam
terram per suprascriptas fines et mensuras sunt cunctisque suis
pertinentiis et cum vice de ipsis viis et de ipso andito. ipse Vivus
tradidit ex eo tres partes et ipsa Romana quartam partem, ea
ratione ut semper sit in potestate ipsius Gualterii et liceat illum
ex eo facere quod voluerit; tantum ipsi vir et uxor dum vixerint
integram suprascriptam traditionem sue potestati retineant
usufruendi nomine et de usufructu eius quod voluerint faciant; post
illorum vero obitum ipse ususfructus ad suam redeat proprietatem.
et per convenientiam ipsi vir et uxor obligaverunt se et suos heredes
semper defendere ipsi Gualterio integrum illud quod ei sicut
suprascriptum est tradiderunt ab omnibus hominibus in suprascripta
ratione, et tribuerunt ei licentiam ut, quando ipse Gualterius
voluerit, potestatem habeat illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderit.
et si sicut superius scriptum est ipsi vir et uxor et illorum
heredes ipsi Gualterio non adimpleverint et suprascripta vel ex
eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
obligaverunt se et suos heredes componere ipsi Gualterio
centum auri solidos constantinatos et sicut suprascriptum
est adimplere. verumtamen quoniam suprascriptam terram cum arbusto
et vinea dixerunt esse in suprascripto loco Transboneia ubi
Maianum dicitur et intra eam casas fabricatas habere, et ipse case
non essent ex tribus cameris tecte nisi ex duabus et ostraco, et
ipsum edificium tantum esse per longitudinem quantum ipse case
cum ipsis duabus cameris et ostraco iuxta ipsam viam retinent.
suprascripta fecit ipsa Romana cum voluntate suprascripti viri sui.
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 337-339, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 100140, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100140/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success