useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100121
Signature: 100121
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Nocera]
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo octuagesimo, mense agustus secunda indictione. Ego Ademarius filius quondam Grimoaldi de Nuceria clarifico quoniam, abeo casus umane fragilitatis, egrotavi et in lectulo meo reiaceo et aduc vivo et recte loqui possum et per vona meam memoriam fecit venire idoneis ominibus testes, in cuius presentia iudico et dixpono et in manum me illut commidto Guisoni presbiteri filius quondam Guisoni ut post meum ovitum deant Gemma filia mea, quod ego legitimo coniugio tradidit uxorem Petri filio quondam Petri, sidecim auri tari voni distribuendum ipse Guiso presbiter pro meis anime sicut ei Deus melius inspiraverit. et tota et integra omnis rebus mea stavilem et movilem quod michi pertinuit per totum comitatum Nucerie monte et plano et per finibus et vocabulis et pertinentiis Nucerie vel ubicumque per aliis locis de rebus mea stavilem et movilem inventus dederit perveniant in potestate predicte filie mee faciendum illa et suos eredes post meum ovitum quicquit voluerit, et usque vibus fuero illa me nutricare vestire calciare et studiare sicut me fuerit, et ipsa suprascripta tradictio illa et suos eredes aveant cum omnia infra se abentes et cum vice de vie sue. et probter confirmationem uius suprascripta nostra tradictio per comvenientia ego Ademarius guadiam tivi Guisoni presbiteri dedit et fidemiuxorem tivi posuit Alderisius filius quondam Godeni et per ipsam guadiam obligo me et alias eredes meas quod, si taliter omnia quod superius dixposui et iudicavi aliquit exinde alias eredes meas contradixerint, per ipsam guadiam obligo me et alias eredes meas componere ipsius Guisoni presbiteri et cui oc scriptum post meum obitum in manum paruerit triginta auri solidos constantinatos et sicut superius dixposui et iudicavi omni tempore firmum et stavilem permaneat. Quod scripsi ego Petrus protonotarius. S. + Ego Romoaldus. + Ego Iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 290-290, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Nocera]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.