Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100127
Signature: 100127
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono,
temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense
november tertia indictione. Nos Calozuri filius quondam
Dummello et Petro et Amato et Urso et filii quondam Mauro
de loco Nucilla clarificamus nos per nostris rationis habere rebus
parate in Persicito da Urso filius Mauro et da Iohanne filius
Rigi, et coniuncti sumus in combenientia in ordine comutationis
cum domno Avalsamus abbas monasterio Sancti Magni et cum
advocatore eidem monasterio, et per combenientia tradimus
tibi eidem abbas integra ipsas res de predicto Persicito cum
omnia infra se aventibus et vice de viis qualiter desuper scriptis
hominibus comparatam abemus in predicto Persicito, ut tu Avalsamus
abbas et tuos posteros et pars ipsum monasterium faciatis
de eo que volueritis. et pro firma stavilitate nos predicti qualiter
iam nominati sumus thio et nepotibus pro securitate pars ipsum
monasterio recepimus a te Avalsamus abbas illa res quod pars ipsum
monasterium retinuit in loco Nucilla cum omnia infra se
aventibus et vice de viis qualiter fuerunt de Filipo Sigritano et
tradite ille habuit ad ipsum monasterium. et guadiam de eo
tibi abbas Avalsamus et advocatore de ipso monasterio dedimus
et fideiussore posuimus Iohanne filium quondam Iohanne
de loco Sciliano, et per guadia ipsa obligamus nos predicti thio
et nepoti qualiter superscripti sumus et nostris heredibus ad pars
ipsum monasterium scripta nostra comutatione defensandum da
pars uxoribus nostris et da omnes homines et, quando pars ipsum
monasterium de eo voluerint esse defensores, licentiam et potestatem
habeant cum rectore et advocatore de eadem ecclesia de
eo causare et finem facere. et si sicut scriptum vel ex eis quicquam
nos thio et nepoti et nostris heredibus removere vel contradicere
voluerimus per nos vel per apposita persona, per ipsum guadiam
obligamus nos et nostris heredibus componere tibi domno
Avalsamus abbas et tuos posteros et ad pars ipsum monasterium
et cuius hec scripta combenientia pro vice de ipsa ecclesia
in manus paruerit quinquaginta auri solidi constantinati et que
supra legitur firmiter permaneat. Et taliter scripsi ego Iohanne clericus
et notarius et interfui. S.
+ Ego Rainaldus presbiter.
+ Ego Alferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 302-303, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis 100127, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100127/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success