useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100135
Signature: 100135
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo nono et tertio anno temporibus domni Robberti gloriosissimi duci, mensis aprelis tertia indictione. Nos Iohanne filius quondam Radoaldus et Gayta relicta eidem Radoald, qui sumus mater et filio, coniuncti sumus in combenientia cum domno Abalsamus abbas Sancti Magni et nos Iohannes et Gaita clarificamus nos abere sortionem in Persecitum cum aliis nostris consortibus qualiter ipsum preceptum declarat et est nobis congruum coram bonorum hominum et licentia sub suprascripto ministerio venumdare atque retradere integra scripta nostra sortione de predicto Persicitu tibi eidem abbas, ut tu et pars ipsum monasterium faciant de eo quod vobis placuerint cum omni pertinentia infra se habentibus et vice de viis; et per firma stabilitate recepimus nos mater et filius a te predicto abbate auri tari viginti in omni deliveratione sicut inter nos stetit. et gudiam tibi iamdicto domno Abalsamus abbas dedimus et fideiussorem tibi posuimus Maracdus filius quondam Ursus de locum qui dicitur Serra et per ipsam gudiam obligamus nos mater et filius et nostris heredibus semper defensandum ad pars ipsum monasterium predicta nostra venumdatione atque traditione da omnes homines et, quando vos et pars ipsum monasterium de eo voluerit esse defensores cum omni monimine et ratione quas de eo habueritis, licentiam habeatis; et si sicut scriptum vel ex eis quicquam remobere vel contradicere voluerimus per nos vel per apposita persona aut nostros heredes, per ipsam gudiam obligamus nos mater et filius qualiter dicti sumus et nostris heredibus componere cum ipsa summissas nostras tibi iamdicto abbate et ad pars ipsum monasterium et cuius hec cartula pro vice vestra in manus paruerit viginti auri solidi de Costantini et que supra legitur firmiter permaneat. et ego predicta mulier Gaita omnia per metipsa egi, quia illius etatis me esse confiteor cui nec autori nec curatori auxilium esse indiget uniter cum ipso mundoald nostrum et hibi eum astante. Quod scribsi ego Landus presbiter et notarius et interfui. S. + Ego Rainaldus presbiter. + Ego Maraldo.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 319-320, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.