useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXC
Signature: MCXC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni paldolfi gloriosi principis, et sextodecimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense ianuario, septima indictione. Memoratorium factum a me salfreda filia cuidam petri presbiteri, eo quod intus cibitate abellini hante iaquintus principalis iudes et aliis supscriptorum testium coniunxit mecum iohannes filius cuidam (deest nomen) et cum deusdedit presbiter et primicerius filius quoddam petri propter ipsa rebus mea de loco qui dicitur baneo; et ideo ipsi supranominati iohannes et deusdedit presbiter et primicerius, vone sue boluntatis per combenientie ordine iusta legem manifestaberunt se mihi de ipsa iamdicta rebus mea de iamdicto loco baneo, sicut esse videtur, Infra ec fines: de una parte fine bia publica, de suprano capite fine rebus domnica, sicut termitatum est; de alia parte fine ipso ballone, qui dicitur da ipsa calcarola, unde aqua decurrit; de alia parte fine rebus ursi magistri fictiliarii filii (deest nomen) et fine rebus petri filii (deest nomen), sicut sepe decernit; de alia parte fine rebus ipsorum iohannis et deusdedit presbiter et primicerius, sicut sepe decernit, abinde qualiter vadit in prioras fines. Infra omnes iamdictas fines, sicut superius legitur, de ex eadem rebus quibus prelegitur, ipsi supranominati iohannes et deusdedit presbiter et primicerius mihi se manifestaberunt, ud aliquando tempore nec ipsis nec illorum eredibus exinde mecum, neque cum meis eredibus causare aut contendere nullo modo debeat, nec per testes, nec per monimen, nec per nullam qualibet inbenta ratione. quod si aliquando tempore ipsis supranominati iohannes et deusdedit presbiter et primicerius, vel illorum eredibus, ex predicta rebus mea, mecum aut cum meos eredes causare aut contendere presumserint, per qualicumque inbenta ratione querendum nobis exinde aliquit tollere aut contrare, vel amminuare; Ideo ante omnia quinquaginta solidos aurei constantinos voni ipsis supradicti iohanne et deusdedit presbiter et primicerius et illorum eredibus mihi meisque heredibus pena componere obligabi, et in antea per invitis exinde adversus vos semper tacitis et contentis permaneat per iamdicta pena obligata. Et hoc brebe scripsit ego.fusco harchisubdiaconus et notarius et interfui. + Ego qui supra iaquintus. + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.