Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXXVI
Signature: MCCLXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense februario, duodecima indictione. Ante me romoaldum iudicem petrus filius quondam iohannis qui fuit filius sergii greci, et blatta uxor eius filia quondam iaquinti, coniuncti sunt cum theophilo monacho presbitero et abbate ecclesie, que constructa est ad honorem santissimi confessoris nicolai foris hac salernitana civitate, in loco veteri, ubi ad gallumcanta dicitur, que pertinet heredibus lamberti et landoarii comitis, Et ipsi petrus et blatta vir et uxor clarificaverunt se habere terram cum vinea et silba in suprascripto loco veteri super fluvium qui boneiam dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras, iusto passu hominis mensuratas: de pede finis via que dicitur nucerina, inde est per latitudinem passi viginti: de capite passi alios viginti, et in medium per traversum sunt per latitudinem passi viginti, et per longitudinem ab ipsa via et usque muricem de monte, in quo ecclesia dedicata est ad honorem domini et liveratoris nostri ihesu christi, et dixerunt illam terram a parte septemtrionis coniunctam esse ad res pertinentem ipsius ecclesie sancti nicolai. Et de ea quartam partem dixerunt pertinere ipsi blatte per datum ipsius viri sui, et tres partes ipsi petro. Et ideo sicut ipsis petro et blatte congruum fuit sua voluntate per convenientiam per hanc cartulam, dum idonei interessent homines, venumdederunt ipsi theophilo abbati integram suprascriptam terram cum vinea et silba per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum vice de ipsa via, et cum duabus cartulis ex eadem terra continente, quarum prima scripta per dauferium notarium vicesimo secundo anno principatus domni guaimarii, mense agusto, octaba indictione, in quam subscripti sunt ragemprandus et iaquintus et petrus. Secunda scripta per iaquintum notarium tricesimo quinto anno principatus domni guaimarii, et quinto anno domni guaimarii eius filii, mense maio, sexta indictione: et in ea subscriptus ragemprandus iudex. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius abbatis et partis ipsius ecclesie sancti nicolai. et liceat partem ipsius ecclesie de ea facere quod voluerit. Et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor susceperunt ab ipso abbate statutum pretium auri solidos viginti quinque in omni deliveratione. Et per convenientiam ipsi petrus et blatta guadiam ipsi abbati pro parte ipsius ecclesie sancti nicolai dederunt et fideiussorem ei pro illius parte posuerunt Iohannem germanum et cognatum illorum ac filium suprascripti Iaquinti. Et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere parti ipsius ecclesie sancti nicolai integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus et partibus. Ea ratione ut quando pars ipsius ecclesie sancti nicolai ipsos petrum et blattam et eorum heredes defensores de ea habere quesierint, per omnes vices det eis suprascriptas cartulas salbas iusta ratione habendas diebus sexaginta. Et per omnes vices ipsi petrus et blatta et eorum heredes suprascriptam venditionem parti ipsius ecclesie sancti nicolai, sicut suprascriptum est, defendant. Et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas ipsas salvas, quales eis date fuerint, ipsi petrus et blatta et eorum heredes parti ipsius ecclesie sancti nicolai reddant. Et tribuerunt ipsi abbati pro parte ipsius ecclesie licentiam, ut quando pars ipsius ecclesie sancti nicolai voluerit, potestatem habeat suprascriptam venditionem per se defendere, qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderit. Et si sicut superius scriptum est, ipsi petrus et blatta et illorum heredes parti ipsius ecclesie sancti nicolai non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere parti ipsius ecclesie sancti nicolai centum auri solidos constantinos. Verumtamen et ipsi petrus et blatta venumdederunt ipsi abbati, cum eo quod ei, sicut suprascriptum est, venumdederunt, per convenientiam unam aliam cartulam, que scripta est per mirandum notarium vicesimo tertio anno principatus domni guaimarii, mense maio, nona indictione, in qua subscripti sunt ragemprandus et rodelgrimo, ut illam semper esset in potestatem parte ipsius ecclesie sancti nicolai, et faceret ex ea quod voluerit. et cum pars ipsius ecclesie ipsos petrum et blattam et eorum heredes defensores de suprascripta terra habere quesierint, pars ipsius ecclesie illam eis cum ipsis aliis duabus dent cartulis in eo hordine et ratione, qualiter ex ipsis aliis duabus cartulis superius scriptum est. Et ipse abbas dum vixerit suprascriptam terram usufruendi nomine teneat et de usufructu illius faciat quod voluerit, sicut continet brebem quod ipse abbas ex ipsa ecclesia sancti nicolai retinet A parte heredum ipsorum lamberti et landoarii comitis, qui scriptum est per romoaldum notarium. quod superius inter virgulas scriptum est, legitur: defendant. et taliter te ademarium notarium qui interfuisti scribere precepi. + Ego qui supra romoaldus iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego grimoaldus notarius et advocatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCLXXXVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1286/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success