useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCVI
Signature: MCCXCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
  
x
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense agusto, duodecima indictione. Ego muscatus abbas ecclesie sancte sophie, que constructa est intra hanc civitatem secus platea que ducit supter ecclesiam sancti maximi; et ipsa ecclesia cum rebus stabilibus et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet theodore filie gregorii consulis, et ducis romanorum, que fuerat uxor paldulfi et heredibus ipsius paldulfi, mutuavi coram subscrivendis testibus, a carammalo filio quondam basilii quadraginta auri tarenos de presenti moneta, ut in completis quattuor annis ego et successores mei et pars iamdicte ecclesie reddamus ipsi carammalo et illius heredibus, aut cui scriptum quod pro parte eius scriptum est, in manu paruerit; et alii guadraginta auri tarenos bonos ex moneta tunc in hac civitate formata. propterea ego per convenientiam tradidi eidem terris fabritis ipsius ecclesie, que sunt intra hanc civitatem et propinque ipsius ecclesie de catodeo ipsarum casarum per fines et mensuras iusto pede manus hominis mensuratas. A parte meridiei est finis ipsa platea et intra iuxta pariete mensurati, pedes nobem et medium. Ab oriente est finis curtis commune in qua scala lignea ipsius case posita est, et intra capsum mensurati pedes quindecim et medium; a septemtrione est finis ipsius ecclesie et pedes nobem et medium; ab occidente est finis paries fabritus ipsius ecclesie, et pedes tredecim et medium. et totum primum solarium quod factum est super ipsam plateam, qualiter constructa est cum regiis in eo factis et cum regiis ex ipsa traditione ipsius catodei, una in parte meridiei et alia in oriente constructis. Ea ratione, ut amodo completis decem annis, ille et eius heredes suprascriptam traditionem, qualiter dictum est, cum vice de ipsis platea et curte, sua potestate teneant, foveas et omnes suas utilitates iusta ratione ibi faciant et in ea resideant, et alii si voluerint usque completos ipsos annos ad residendum dent illud vel ex eo, sicut iustum fuerit. et per ipsam scalam ipse carammalus et eius heredes et illi quibus, ut dictum est dederint, et per menianum quod factum est super ipsa curte in quo ipsa scala posita est et per ostracum ipsius case ad ipsum solarium quod ei tradidi eant et redeant, sicut iustum fuerit cum illorum congruitatibus iusta ratione. et illi qui in ipso ostraco super ipsum catodeum et super alterum solarium quod factum est super ipsum solarium redierint, nichil in ipsa traditione iactent, aut aliquam contrarietatem in ea faciant. et ipse carammalus et eius heredes licentiam habeant in ipso solario diffusurium facere et habere rationaviliter quod fluat in ipsa platea. et quicquid tributum ex ea tollere et habere potuerint usque completos ipsos annos sibi habeant faciendum ex eo quod voluerint. et per omnem annum usque completi quattuor anni in initio eorum dent tributum michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie per suprascriptam traditionem quattuor auri tarenos bonos tunc in hac civitate formatos. A completis ipsis quattuor annis usque completum ipsum constitutum per unumquodque annum in initio eorum ille et eius heredes dent michi meisque succesoribus et parti ipsius ecclesie duodecim auri tarenos bonos ex moneta tunc in hac civitate formata, ad faciendum ex eis quod voluerimus. Completis autem ipsis annis integram suprascriptam traditionem salba, sicut meruerit, et conciata bona cum regiis et clabibus salvis ille et eius heredes michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie remittant. et illi et qui, ut dictum est, ab eorum parte retinent, licentiam habeant inde extrahere omnes res eorum et facere ex eis quod voluerint. Et per convenientiam ipse carammalus guadiam michi dedit et fideiussorem michi posuit radocanum germanum suum: et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si, sicut superius scriptum est, michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et quod superius disturbatum est legitur agusto; et taliter scriptum est per romualdum notarium. + Ego alderissi notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.