Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCVIII
Signature: MCCXCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1059
x
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense septembri, tertiadecima indictione. Ante me petrum iudicem Adelarius filius quondam romoaldi Coniunctus est cum leonem filium quondam constantini qui dictus est cancellario. Et sicut ipsi adelarium congruum fuit bona sua voluntate per hanc cartulam venumdedit ...... pecia de terra cum cannietum et silba et bacuum uno tenientem quod ipse adelarius habuit in locum trasaria, finibus mitilianense, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensurata: De pede fine medium ballone: A parte occidentis est finis ipsius leonis: A parte meridiei quod est de capite fine via antica: A parte orientis est finis ipsius adelarii et est per latitudinem ipsa pecia de terra in omni loco, Incipientem da ipsa fine ipsius leonis pergentem in ipsa parte orientis passi viginti tres. Et per longitudo da ambas lateres da medium ipsum ballonem usque ipsa via antica. iamdicta pecia de terra per iamdictas fines et mensuras, sicut diximus, Integram illam ipse adelarius ipsi leoni benumdedit cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de via sua. Ea ratione ut semper sit in potestate ipsius leonis et heredum eius, et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem uius benditionis ipse adelarius suscepit a predicto leone statutum pretium aureos terenos bonos sexaginta quattuor in omni deliberatione. et per convenientiam ipse adelarius guadiam ipsi leonis dedit et fideiussorem ei posuit disideum filium quondam romoaldi. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi leonis et illius heredibus integrum illut quod ei, sicut suprascriptum est, benumdedit hab omnibus hominibus et partibus. et tribuit ipsi leoni licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascripta benditione per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipse adelarius et suos heredes ipsi leonis et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi leonis et ad eius heredes triginta auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. et taliter te petrum notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCXCVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1298/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success