useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCII
Signature: MCCCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini domno constantino ducos dibina gratia imperatore agusto deo propitio, primo hanno imperii eius, mense ianuario, nona indictione. ideoque ego vir nomine rosemundo filio lamberti, qui sum commorantes intus cibitate lucerie, eo quod intus cibitate lucerie coram presentia domno sadelberto magnifico iudice et haliis ..... vonis hominibus qui hic supter conscripti sunt. clarefacimus nos quia ex predicto lamberto genitori meo habeo michi pertinentem una kasa solarata de supter et de super, et una petia de binea propinquo ipso bado, qui dicitur in tenerico, deserta iusta ipsa pastina de tocta donna: et de alia parte ipso bineale de aldemario filio pocari, et de alia parte iuxta ipsa bia que pergit ad ipso bado quod superius diximus in tenerico, et de quarta parte habet fine ipsa bineale de lamberto filio gondelgardo, et qui his dicta kasa de supter et desuper et ipso binialem per vona boluntate michi donare congruum et per donum et launegilt iusta dotem tibi falco … ipsa iamdicta kasa de supter et de super et ipso biniale totum et integrum, sicut nobis congruum et abtum esse bidetur, bona etenim nostra boluntatem coram presentia supradicti iudicis et aliorumque supscriptorum testium donabimus illum vobis ipsa iamdicta tota ipsa kasa de supter et de super, sicut quomodo ipso pariete inter nos est klauso, et ipso bineale apsque omni quarta uxoris nostre requisitione tibi iamdicto falco ..... quod dare debemus ad ipsi estranei. inter hec vero fines quae superius cernitur et legitur de fine in finem, quantum infra capsum et ipsa iamdicta kasa de supter et de super et communiter ipsa plateola hante eadem kasa, et quantum infra claustrum ipsa biniale; unde nec nobis neque hab heredibus nostris, berum etiam nec quartam uxoris nostre, neque ad nullumquempiam hominem ibi haliquit portio reserbabimus requirendum, et qualiter edificiata est ipsa iamdicta kasa et ipso biniale, una cum solo tecto et parietibus et siricindria sua et ipso biniale cum omnibus mediis limitibus et cum legitima trasita et exita sua cum bobem et carro et cum suis omnibus pertinentiis donabimus illum vobis falco, quomodo ad ipsi alii homines extranei placitum habuimus possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam nobis hanc nostram donationem, manifesti sumus quod a presente recepimus a te nominato falco launegilt faciolo cum serico, finitum vero dicimus aput nos receptum habere ipsum launegilt iusta legem: ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostra donatione integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis et faciatis exinde quem amodo bobis falco tuique heredibus placuerit, sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione. unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus poterisi filium potoni, et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nomine falco vestrisque heredibus, ut hanc nostram donationem nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus hantistare et defendere debeamus eum vobis per inbitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsos pro qualiscumque modis vel ingenium illum vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et kausatio nostra inanis et tacita sint, et viginti aurei solidos constantinos penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus, et in antea taciti et contenti per imbitis maneamus in eadem guadia, et per dixtrictum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia sua pinnera legitima et inlegitima, tamdium donec per imbitis adimpleamus vobis ea que superius legitur. Quem te adelferium notarium hanc cartam donationis ascribere rogabimus te qui et interfuisti. Actum in civitate lucerie indictione feliciter. + Ego iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.