Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCIV
Signature: MCCCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis memse apreli, tertiadecima indictione. Ante me petrum iudicem iohannes qui vocatur markesanus filius quondam mansonis atrianensis, coniunctus est cum iohanne qui dicitur sirrentinus filius quondam ursi atrianensis, et ipse iohannes markesanus clarificavit se habere terram cum vinea et terra vacua uno teniente foris hanc salernitanam cibitate in loco beteri, quam dixit esse per fines et mensuras, iusto passu hominis mensurata. A parte occidentis finis via qua itur ad plaiam maris de ipso loco beteri, mensurati passi triginta: a parte meridiei finis aliorum: a parte orientis finis altera terra cum vinea ipsius iohannis sirrentini, et passi viginti: a parte septemtrionis similiter finis aliorum, et per longitudinem ab ipsa terra cum vinea ipsius iohannis sirrentini usque in ipsam viam; et sicut ipsi iohanni markesano congruum fuit sua voluntate, per combenientiam per hanc cartulam venumdedit ipsi iohanni sirrentino, pro parte leoni amalfitani filio quondam liguri de lupo de quinque partibus integram unam partem de integram suprascriptam terram cum vinea et terra vacua uno teniente per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus intro habentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius leoni amalfitani, qui est gener ipsius iohanni sirrentini et de eius heredibus: et liceat ipsum leonem et eius heredes de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem uius venditionis, ipse iohannes markesanus suscepit ab ipso iohanne sirrentino pro parte ipsius leonis statutum pretium auri tarenos viginti et nobem in omni deliberatione; et per combenientiam ipse iohannes markesanus guadiam ipsi iohanni sirrentino pro parte ipsius leonis dedit, et fideiussorem ei pro illius parte posuit iohannem, qui dicitur ingeniusus, filius quondam lupeni atrianensis; et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi leonis amalfitani et illius heredibus integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus et partibus. et ipse iohannes markesanus tribuit predicto iohanni sirrentino licentiam, ut quando ipse leo et suos heredes voluerint, potestatem abeant suprascriptam venditionem per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint; et si, sicut superius scriptum est, ipse iohannes markesanus et suos heredes ipsi leoni et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se ipse iohannes markesanus et suos heredes componere ipsi leoni et illius heredibus triginta auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. Verumtamen ne nocead illud quod supra inter virgulos scriptum est quia legitur: de quinque partibus integram unam partem de. Reliquas vero quattuor partes de suprascripta terra per suprascriptas fines et mensuras dixerunt esse pertinente aliorum. Et taliter te iohannem notarium scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1304/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success