Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCVI
Signature: MCCCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense maio, tertiadecima indictione. Ego amanda filia quondam marii, relicta cuidam piperati, filii quondam leonis amalfitani, qui dictus est baru, inspirante deo a quo cuncta procedunt, sicut michi congruum est, bona mea boluntate ……………. meorum, secundum legem et consuetudinem romanorum in quam vivo, offero in monasterio sanctissime et individue trinitatis ………….. in quod domnus leo venerabilis abbas preest, integras omnes res meas estabilibus ………… per fines et vocabula, et pertinente ipsius loci, seu alicubi ………… pertinentiis, et cum vice de viis suis, et cum muniminibus ex eis continentibus, ea ratione, ut semper sit in potestate ………. et partibus ipsius monasterii; et liceat ipso domno abbati et successoribus eius, et partibus ipsius monasterii de ea facere ……….. dedi lupeno presbitero et monacho pro parte suprascripti monasterii per iussionem ipsius domni abbatis, et fideiussorem ei pro ipsius monasterio ………. ipsam guadiam obligo me et meos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus ipsius monasterii integrum illud quod in eo ......... sicut suprascriptum est offerui, ab omnibus hominibus; et tribui licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores eius, et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Verumtamen …….. intus loco mitiliano. ubi proprie planum vocatur. et si sicut superius scriptum est, ego et mei heredes ……….. ipsius monasterio non adimpleverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus ………. predicta amanda, que iam ultra viginti quinque annos sum, obligavi me et meos heredes componere ipsi domno abbati et …….. monasterii centum auri solidos costantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. Suprascripta peregi coram presentia vivi castaldi …… te iohanne notario scribere rogavi. + Ego qui supra bibo castaldeus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1306/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success