useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXV
Signature: MCCCXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni gisulfi gloriosi principis, mense october, quartadecima indictione. Declaro ego nicola vice comes quoniam coniuncti sunt ante nos quedam hominibus pando filius cuiusdam alferi, qui aliter cabat, cum sergi abbatis monasterii sancti archangeli, de rebus et loco qui dicitur ancilla dei, et sunt coniuncte cum vineis pertinentes eidem monasterio. Qui dum per manus predicti pandoni ostensa est et monimen quod ec continet: Tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii, et secundo anno ducatus eius amalfi et syrrenti, et octabo anno principatuum et ducatuum domni gisulfi, mense maius, indictione secunda, et secundum consuetudo predictis locis, iaquintus vice comes comprehensisset rebus pro plubice que fuerit comita ursiviri germani eorunde sorori eorum qui de anc terra exierit. et nobissima vero die repetit predicta rebus ipso pandus ad ipsum iaquinto et pro pars reipublice illud securatum est per manus iaquinti vice comitis ad ipsum pando per as fines, quod ita continebat da fine rebus monasteri sancti arcangeli et descendente secus ipsa sepis fine ursigruse et seret in pesclo immobile, et descendente et seret in alia petra et badit in priore via, et per ora via abiente tramite in rio et abiit ubi dicitur aqua de corno et seret in preceptum musuricla, et per eadem fines abiit in precepto de iamdicto monasterio usque in prima fine. Scriptum per manus landi presbiteri et notarii, et testes iaquintus vice comes. Et dum per rogum predicti pandoni, simulque predictus abbas et aliorum monachi eadem monasterio honorati cum bonorum hominum et supter scriptus notarius super ipse rebus perreximus, et igitur ipsa monimen que et continet relegere fecimus; sed dicebat ipse pando quod videlicet via puplica finis monasterii fieret per ipso abbati et per eadem monachi demonstrabat subtus ipsa via et vinee quod illorum esset, et repetebat ipso pando preceptum de ipso monasterio videret et finem inter se fieret. Set antequam ipso preceptum ipso abbati demonstraretur, et aliqua sacramenta exinde fieret per nostram locutionem vonorumque hominum reberteret in combenientiam utraque pars, et finis confixeret per ipse petre immobiles que rectum se discernunt inter ipsas res pandoni et res prefati monasterii, in quo ipsa una petra, est in capud de ipsa sepis finis ursi et rebus predicti monasterii, et feret rectum in alia petra et da illa petra rectum abiente in alia petra et iterum rectum demonstrat in alia petra et abiente in petra ubi videtur querquum .... et perbadit in petra que non longe a bia puplica esse paruerit, et tote sunt immobiles et crux facte. et a foris as fines aberet pando et eius eredes unde eidem necesse fuerit de eadem fines rebus monasterii passi duo pro vice de viis per latitudo via fieret ipsi passi. Unde per eadem combenientia ipse iamdictus abbas cum suo advocatore et cum ……. dederit et fideiussorem ei poneret leo filius quondam mauri presbiteri de cute et iohannes filium quondam petri musuricla. Et per ipsa guadia obligavit se predictus sergius abbas et suos successores et pars ipsum monasterium ad predictum pando et ad eius heredes, ut si aliqua de scripta combenientia dirumpere vel remobere aliqua voluerit, ut primis omnium questio et causatio erit apud ipsum pando et de eius heredes fieret tacita et bacua, et ad compositionem se obligavit predictus abbas eiusque successores et pars ipsum monasterium ad componendum cum illorum apposita persona ad iamdictum pando et ad eius heredes et cui pro vice eorum suprascripta combenientia in manus paruerit quinquaginta solidos auri constantini, et scripta combenientia omni tempore firma et stabile permaneat et taceant per inbitis. Et taliter scribsi ego landus presbiter et notarius per iussionem prefati vice comitis. + Ego qui supra nicolaus clericus et notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.