useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXIII
Signature: MCCCXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini anno nonodecimo principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense september, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me leo filius quondam leonis surrentinum, coram presentia bibo castaldo … alii coniunctus sum cum constantinu socero meus filius quondam petri amalfltano propter dotis que dedit et confirmabit iohanni nepoti suo filius meus, quia dedit nobis integrum catodeum de terra sua cum casa fabrita solarata de intus anc salernitanam civitatem a super ecclesia sancti martini da la palma; ut sic illut abeant iohannes filius meus et eius eredes, sicut ipsum scriptum continet, quod scriptum est per alderissi notario. Nam de alia rebus et causa mobilia pertinentem ipsius constantini manifestum ei facio, ut non aliquando tempore nec ego nec meos eredes queramus aliquit de rebus ipsius constantini tollere aut dare pro nulla ratione, sed omni tempore ipse constantinus et eius eredes securiter illut sibi abeant, et faciant omnia quod voluerint, apsque omni contrarietate mea et de meis eredibus. Et obligo me et meos eredes, ut si aliquando tempore qualiscumque causationes inde eidem constantini et ad eius eredes preposuerimus, per conbenientia componere obligo me iamdictus leo et mei eredes ipsius constantini et ad eius eredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et taciti et bacui inde maneamus, et pro securitate ipsius constantini scribere fecimus te alderisii notarium. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.