useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXI
Signature: MCCCXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso principe, mense iulius, tertiadecima indictione. Ego lando filius quondam iohanni, vona mea voluntate ante subscripti testes donabi tibi gemma filia mea que sit uxor guisenolfi filii quondam alphani terra mea cum abellaneto quod abeo in loco nucerie propinquo ecclesie sancti prissi, ubi bespulo dicitur, que est per ec finis et mensuras iusto passu ominis mensurati. a parte sebtemtrionis fine bia passi biginti unum; a parte occidentis fine de eredes mari, passi triginta sebtem; a parte meridiei fine de eredes erkemperti, sicut inde terminatum est, inde passi biginti quadtuor; a parte orientis similiter finem de ipsa eredes erkemperti, sicut inde terminatum est, et coniungente se in ipsa bia a priora fine, inde passi triginta sex. de ec vero suprascripta pecia de terra cum abellaneto donabit tibi nominata gemma due sortis iusta ipsa bia da parte sebtemtrionis; reliqua vero tertiam partem est pertinente ab ipsa eredes erkemperti, ut semper cum ipsa eredes erkemperti de longitudo dibidatis per equalis mensura; ut quantum est superfluum de latitudo ipsa sortionem de ipsa eredes erkemperti, illut sibi abere, pro qua ego inde ipsius erkemperti obligatus sum per cartam dibisionis. Et sicut ipsa carta dibisionis continet due sortis ab ipsa nominata bia, tibi nominate gemma donabit cum omnia que intra eam sunt, cuntisque earum pertinentiis et cum bice de bie sue; Ut semper sit in potestati tue et de tui eredibus faciendi quicquid volueritis; Et probter confirmationem uius nostra donationem, recepi a te nominata filia mea launegilt iusta legem pelle vona unam. finitoque vero ipsa mea donationem, per subsebtum launegilt in omni deliberatione, de quam per vona combenientia ego suprascripto lando guadia vobis suprascripti bir et uxor dedi, et fideiuxorem vobis posuit ademarius filius quondam grimoaldi de locum floccanum. Et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere tibi tuique eredibus integra suprascripta nostra donationem, ut superius legitur, cum bice de bie sue ab omnibus ominibus omnique partibus. Et quando volueritis tu et tui eredes potestatem abeatis modis illam defendere, sicut bultis cum omnibus muniminibus et rationibus quas inde ostenderitis. Et si, sicut superius scriptum est, illut tibi tuique eredibus non adimpleverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserimus, per quabis modum, omnia sicut in lex langobardorum de carta de donum et launegilt subscebtum continet, illut tibi tuique eredibus adimpleamus, et at componere siamus nos et nostris eredibus obligati, et componere tibi tuique eredibus biginti auri solidi constantini, et suprascriptam vobis adimpleamus. et ipso sturbatum legitur sebtemtrione. Quam te petrus protonotarius scribere rogabimus. actum nucerie. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego guandelferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.