useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXII
Signature: MCCCXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1060
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense augusto, tertiadecima indictione. Ante me petrum Iudicem muscatus venerabilis abbas ecclesie sancte sophie, que constructa est intra hanc salernitanam civitatem secus plateam que ducit supter et non longe a fistula, et ipsa ecclesia cum omnibus stabilibus et mobilibus rebus ipsi ecclesie pertinentibus theodore filie gregorii consulis et ducis romanorum et heredibus paldulfi, qui fuit maritus ipsius theodore pertinet, et fortunatus filius quondam petri presbiteri, et regalis uxor ipsius fortunati filii quondam nicolay, que regalis primum quidem uxor fuerat iohannis filii quondam petri de loco palmentata coniuncti sunt; Et dixerunt ipsi ecclesie pertinere integras septem partes de quinque peciis de terris, quas ipse iohannes prior maritus ipsius regalis et petrus germanus ipsius iohannis ac filius ipsius petri habuerunt foris hac civitate: ex quibus prima est cum querceto et vacuo, ubi colonia dicitur per fines et mensuras. A parte orientis est finis medio torum, et passi octoginta: a parte septemtrionis est finis media serra montis, et passi centum sexaginta: A parte occidentis est finis qualiter a media ipsa serra descendit et coniungit in media sepe, et per mediam ipsam sepem descendit ad partem meridiei, et per totam istam partem sunt passi centum viginti quattuor. Ab ipsa parte meridiei est finis media sepem, et passi nonaginta sex, et revolvet in ipsa parte meridiei passibus duobus, et revolvit in ipsa parte orientis aliis duobus passibus. Secunda est cum arbusto in loco palmentato per fines et mensuras: A parte orientis est finis via puplica, et passi sexaginta quattuor; A parte meridiei est finis media sepes, et passi undecim: A parte occidentis finis medio limitem, et passi sexaginta quattuor. A parte septemtrionis finis media sepe, et passi viginti. Tertia et similiter cum arbusto in iamdicto loco palmentata per fines et mensuras. A parte orientis est finis media sepem, et passi viginti sex: A parte septemtrionis est finis, sicut ripa discernit et recte mensurati prope ipsam ripam intra ipsam terram, passi viginti quattuor: A parte meridiei est finis media sepes que est intra hanc et alteram terram que subscrivenda est, et passi triginta duo. Quarta est in ipso loco palmentata per fines et mensuras: A parte orientis finis media sepes et passi tredecim: A parte septemtrionis est finis suprascripta tertia pecia, et finis aliorum sicut media sepes discernit, et passi octoginta sex: A parte occidentis est finis fluvius qui lirinus dicitur et mensuratus intra ipsam terram recte prope ipsum fluvium, passi triginta quinque: A parte meridiei finis media sepes, que discernit intra hanc et terram ecclesie sancti adiutoris, que in eo loco constructa est, et passi octuaginta duo. Quinta est cum arbusto in eodem loco palmentata intra quam ligneam domum constructa fuit, que est per fines et mensuras: A parte septemtrionis est finis via antiqua que caba dicitur, et passi viginti: A parte occidentis finis via puplica, et passi decem et octo. A parte meridiei finis media sepes, et passi viginti duo: A parte orientis finis media sepem, et passi decem et septem. octabam partem de suprascriptis quinque peciis de terris per iamdictas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas ipsi regali; et ob hoc ipsi abbas et fortunatus et regalis coniuncti sunt in convenientiam, dum idonei interessent homines. Et per ipsam convenientiam ipse muscatus abbas pro ipsa octaba parte quam ipsi regali pertinuit habere in suprascriptis prima et secunda et tertia et quarta peciis, tradidit eidem regali in sortem integras ipsas septem partes de ipsa quinta pecia de terra per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis quibus coniuncta est; ut semper sit in potestate ipsius regalis et heredum eius, et illa et eius heredes licentiam habeant ex eo facere quod voluerint; et nullo tempore ipse abbas et successores eius, et potestatem dicte ecclesie ex integra ipsa quinta pecia per suprascriptas fines et mensuras, vel de ea aliquas actiones ipsi regali et illius heredibus preponant; Sed semper eam ille successores eius et pars iamdicte ecclesie ipsi regali et eius heredibus defendant ab omnibus hominibus quibus per eos illam vel ex ipsa quemlivet modum data aut obligata seu alienata paruerit, et qui per illorum parte et dato quascumque causationem de eo ipsi regali et illius heredibus preposuerint. Et ipsa regalis tradidit ipsi abbati integram ipsam octabam partem de ipsis prima et secunda et tertia et quarta peciis per suprascriptas fines et mensuras in sortem cum omnibus que intra ipsam octabam partem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis; ut semper sit in potestate ipsius abbatis et successorum eius et partium ipsius ecclesie, ad faciendum ex eo ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie quod voluerint. Et nullo tempore ipsa regalis et eius heredes ipsi abbati et successoribus eius, et parti ipsius ecclesie ex integris ipsis prima et secunda et tertia et quarta peciis vel de eius aliqua factionis ipsi abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie preponant; Sed semper integras eas illa et eius heredes ipsi abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus quibus per eam illas vel ex ipsis per quemlivet modum date aut obligate seu alienate paruerint: et qui pro illius parte et dato quascumque causationes de eis illi et successoribus illius et pars ipsius ecclesie preposuerint. Et per convenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem eorum et romanorum consuetudinem qua vibunt, guadiam ipsi abbati dederunt et fideiussorem ei posuerunt siconem comitem filium quondam guale comitis. Et per ipsam guadiam ipsa regalis obligavit se et suos heredes si, sicut superius scriptum est, ipsi abbati et successoribus illius, et pars ipsius ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos. Et ipse fortunatus per suprascriptam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpseriut, componere ipsi abbati et successoribus illius et parti ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos. Ipsa namque regalis suprascripta fecit per seipsam quam ultra viginti quinque annos eam esse agnovi. Et taliter te romoaldum notarium subscribere precepi. (Desunt firmae).
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.