useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXVIII
Signature: MCCCXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D.1061
  
x
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense februario, quartadecima indictione. Dum coram presentia domni leonis venerabilis abbatis monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc salernitanam urbem in loco mitiliano, essem ego petrus iudex et aliis, adelarius filius quondam romoaldi et gemma uxor eius filia petri, coniunti sunt cum iohanne monacho ipsius monasterii, et ipsi adelarius et gemma clarificaverunt se communiter habere unam peciam de terra cum insiteto foris hanc civitatem in loco transboneia, ubi rotam dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte meridie finis via, et per eam recte prope ipsam terram, mensurati passi septuaginta. A parte occidentis finis via commune et passi viginti septem: A parte septemtrionis passi octoginta: A parte orientis passi quadraginta recte mensuratos. Et dixerunt ex eadem terra quartam partem pertinere ipsi gemme per datum ipsius viri sui, reliquas vero tres partes pertinere ipsi adelario. Et udentes ipsi adelarius et gemma ipsam terram communiter venundare, fecerunt notitiam duobus propinquioribus parentibus ipsius gemma, et in presentia ipsorum parentum et mea ipsa gemma violentiam aliquam se pati non reclamavit, nisi bona voluntate sua ipsam quartam partem suam se dixit venundare, ut ab hoc die omni tempore hoc quod vendiderit stabile debeat permanere; et ego in hac cartula manus ponam quam iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit. Et sicut ipsis adelario et gemme congruum fuit, bona illorum voluntate, per hanc cartulam communiter venumdederunt ipsi iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii integram suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis, et cum vice de ipsis viis. Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius, et partibus ipsius monasterii, et liceat illum et successores eius et pars suprascripti monasterii de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis, ipsi vir et uxor communiter susceperunt ab ipso iohanne pro parte suprascripti monasterii, presente ipso domno abbate, statutum pretium auri tarenos centum viginti in omni deliveratione. et per convenientia ipsi adelarius et gemma communiter guadia ipsi iohanni pro parte ipsius monasteri presente ipso domno abbate dederunt, et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt dauferium, qui cognominatur barbutu, filium quondam petri. Et per ipsam guadiam ipsi venditores obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii integrum illud quod ipsi iohanni, sicut suprascriptum est, venumdederunt ab omnibus hominibus. Et tribuerunt communiter licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores suos, et pars ipsius monasterii boluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi adelarius et gemma et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii ducentos auri solidos constantinos. Ipsa vero gemma suprascripta fecit communiter cum ipso viro suo et cum illius voluntate quia in illis mundio est. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.