Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXVIII
Signature: MCCCXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense decembri, quintadecima indictione. Ante me petrum iudicem dauferius archidiaconus filius quondam guaiferii comiti per combenientiam tradidit iaquinto de loco nucerie et filio marzi pro parte sua et angeli germani sui ac filii suprascripti marzi integras res suas quas habet in ipso loco nucerie, et per fines et vocavula et pertinentes ipsius loci: videlicet primis una pecia de terra cum arbusto, que est a super via staviana, Altera vero est cum arbusto ubi campu dicitur; et tertia autem que est cum arbusto a super ecclesia sancti laurentii et a super via; et quarta pecia de terra cum insiteto que dicitur da la cisterna, et eam ad lavorandum retinet heredes stephani; et quinta et sexta pecias que sunt a lu sardone et ad flumen, et septima pecia de terra ad loco anzano, et octaba pecia de terra que dicitur fusarum suptus ecclesia sancti davit; et nona pecia de terra ubi aqua viva dicitur, et integra portione sua de tota terra ubi pinillu dicitur, quod est suptus et super via; et decima pecia de terra cum arbusto de loco barbaciano que est prope ecclesia sancti xisti, quam ipsi germani iaquintus et angelus ad lavorandum retinuit, et integra portione sua de tota terra ubi a la noce dicitur; et undecima pecia de terra, et duodecima ubi ad beterem dicitur; et tertiadecima et quartadecima pecias de terra da sancto marziano, quas retinet ad pastenandum sparanus et alferius filius audini, et integra portione sua de monte qui zuncla dicitur; et sextadecima et septimadecima pecias de terra, ubi a la cisterna vocatur; et octabadecima pecia de terra de loco pau, et integrum quantum ei pertinet ubi pau dicitur; et quantum ei pertinet ubi miliario dicitur; et nonadecima pecia de terra ubi a la statua clamatur, que ad pastenandum retinet filius stephani. ea ratione ut integra suprascripta traditio, qualiter prelegitur, cum vice de viis suis sint in potestate ipsorum iaquinti et angeli et heredum eorum, sicut hic subter describendum est. et tote terris vacuis quas infra ipsa traditione sunt, rationaviliter arent ...... et seminarent faciant bonum, sicut meruerit: et omne terraticum quod de tota ipsa traditione amodo et usque completos annos octo ipse dauferius et eius heredes tollere debuerint totum illud ipsi germani et eorum heredes sivi tollant et habeant et faciant ex eo quod voluerint, et tote ipse terris scepto illud quod ipse dauferius per brebes ad lavorandum habent ipsi germani et eorum heredes lavorent et seminent, sicut meruerit. et ille vel ex eo ad lavorandum et seminandum dent cui boluerint. et omne terraticum quod de tota ipsa traditione ipse dauferius et eius heredes tollere potuerint totum illud ipsi germani et eorum heredes sicut suprascriptum est sivi habeant, et faciant ex eo quod voluerint. Et per hoc omni anno in nativitate sancte marie ipsi germani et eorum heredes dent ipsi dauferio et illius heredibus censum quattuor auri tarenos bonos ex moneta que nunc formantur in amalfitana civitate usque completos ipsos annos, et amodo et usque completos ipsos annos ipsi germani et eorum heredes per omne annum in nativitate domini et in pasca resurrectionis eius veniant intra hanc civitatem ad domum ipsius dauferii et de eius heredes cum salute sicut meruerit et iustum fuerit. Completis vero ipsis octo annis ut amodo se compleant ipsi germani et eorum heredes remittant ipsi dauferio et illius heredibus integra suprascripta traditione. et illis sit licentia et homines quos in ea miserint ex ea abstraere omnes res suas et ducere eas ubi voluerint et portare illud ubi voluerint absque eorum contrarietate. et per combenientiam ipse dauferius guadiam ipsi iaquinto pro parte sua et ipsius germani sui dedit et fideiussorem ei pro sua et illius parte posuit petrum filium quondam iaquinti, qui fuit filius iaquinti. et per ipsam guadiam obligavit se ipse dauferius et suos heredes defendere ipsorum germanorum et heredum eorum integram suprascriptam traditionem in suprascripta ratione ab omnibus hominibus usque completos ipsos annos, et non querant illam vel ex ea eis eorumque heredibus tollere aut contrare amodo et usque ipsos octo annos completos. Et si, sicut superius scriptum est, ipse dauferius et suos heredes ipsis germanis et eorum heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsis germanis et eorum heredibus triginta auri solidos constantinos, Et sicut scriptum est adimplere. Iamdicta vero pecia de terra cum arbusto, que est prope ipsa ecclesia sancti xisti, quam ipsi germani ab ipso dauferio ad lavorandum per brebem retinere omni tempore ita permaneant cum eo et cum illius heredibus secundum textum predicti brebis eo modo, ut amodo et usque completos ipsos annos nichil terraticum ex ea illis et eorum heredes ipsi dauferio et illius heredibus dent per suprascriptam guadiam et obligata pena. Verumtamen eadem ipsa pecia, que dicitur da la statua retinet ad lavorandum acceptore qui dicitur manganellu. suprascripto disturvato legitur in uno loco octaba et in alio nono. in altero in amalfitana. et quod inter virgulos scriptum est, legitur dent. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1328/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success