Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXIV
Signature: MCCCXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
x
Transumptum - Concessio terrae vacuae in loco Salicto de pertinentiis Salerni, facta Mauro de eodem loco, filio quondam Ioannis, a Mauro Atrianensi filio quondam Mastali, pro medietate vini et aliis portionibus. Anno XXV Principatus Gisulpi, mense Octobris, XV Indictione. Finis textus ..... et potestatem habeant ipse filius iohannis vel eius heredes per tote silbis quod ipse filius mastali qui sunt in ipsa rebus de predicto loco apsidere per omne annum palos quantum sufficiad in ipsa vinea, scepto palos de quertie maiori et licine que ibi sunt. et faciant sire per omne annum ipse filius mastali vel eius heredes et ante illis absidere ipsos palos quantum necesse fuerit ad ipsa vinea; et si parutus sit, ut silba non abeant in ipsa rebus, predictus filius mastali non siat inde culpaviles neque filius mastali vel eius heredes; et in ipsa terra vacua iuxta predictum vallonem in parte occidentis ipsi ad decem passos de latitudine et longitudine suprascriptos viginti passos pastenent ibidem ficus, pera, bolumbra cerasa, seu aliis arboribus fructiferis et surgant, et a quo parutus est ut fructus inde exead per omne annum suo tempore illas colligant, et inclitam medietatem inde deant ad ipsum missum, reliquam medietatem sibi habeant. Et potestatem haveant ipse filius iohannis vel eius heredes in suprascripta rebus ipsi filii mastali illut quod ei, sicut suprascriptum est, tradidit ubi potuerit ortora ibi facere, qualiter voluerint per omne annum, et quanta ortora ibi fecerint, dent inde per omne annum mastali et illius heredibus seu ad missum illorum integram quartam partem; reliquas tres sortes sibi habeant faciendum per partes quod voluerint. et ipse filius iohannis ..... oc anno per tempus arearum faciat clusurium bonum propinquo ipso applicto de ipsa casa in parte septentrionis: et ipse filius mastali ..... dent eis lignamina quantu ei necesse fuerit. pro suprascripto tigurium. Ipso missum dum pro ipse vindemie et pro ipse castanee ibidem steterit recipiendum, illis eum nutriant secundum illorum possivilitatem, et palmentatica ei deant per omne annum due galline vone; et per omnis annum ipse filius iohannis vel eius heredes dent ipsi filii mastali et illius heredibus tribus hopera ad vindemiare: et per omne annum ipse filius iohannis vel eius heredes adducant ipsi filio mastali et illius heredibus intus ec cives ad domum in quo abitaverint in nativitate et in die resurrectionis domini ...... ana singulas saomas de ligna da focu iuste .... quale tempore da ipsi decem anni in antea suprascripta traditione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, tunc inclita suprascripta traditio lavorata et cultata, et unde meruerit clusa cum ipso salicetum et cannietum et ipso insiteta, et ipsa casa cum alia redita et palmentum et cum ipsis organeis da vino salbum adsignent ipsi filio mastali vel illius heredibus faciendum ex eo quod voluerint; et ipse filius iohannis vel eius heredes licead inde exire cum omnibus rebus suis movilibus et ire quod voluerit. Et per combenientiam ipse filius iohannis guadiam ipso filio mastali dedit et fideiussorem ei posuit urso filio quondam petri galiardo de ipso loco; e per ipsam guadiam obligavit se et eius heredes si, sicut superius scriptum est, ipsi filii mastali et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit seipse filius iohannis et eius heredes componere ipsi filio mastali et illius heredibus quinquaginta auri solidos costantinos et suprascripta adimplere. Et taliter scribere precepi te iohannes notarius qui interfuit. + Ego qui supra iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1324/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success