Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXII
Signature: MCCCXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense septembri, quintadecima indictione. Ante nos sico comes et iohannes iudices coniuncti sunt vivo et maraldus filius quondam petri, et iohannes habitatores civitatis amalfitane, filius quondam leonis qui vocatus est mannarinus, ad faciendum inter se fines et causationibus, quas inter se olim coram nobis et antimo iudice ipsius civitatis habuerunt de rebus foris salernitanam urbem, videlicet de locis cetaria et carbonaria, quas ipse iohannes pertinere fatebat teodenandi uxori sue, et pente sororis eius que est uxor mauronis ipsius civitatis, filius quondam sergii qui cognominatus est sclinillu, filius quondam iohannis filii gutti, et teodenande filie quondam sergii filii suprascripti gutti que est uxor mauronis prefate civitatis, filius quondam mauri, et partibus ecclesie que ad honorem domini et salvatoris nostri ihesu christi condita est intra ipsam civitatem, ubi atranum dicitur a suprascripta pertinentia ipsis mulieribus et aliis ex quibus ipsi vivo et iohannes per partes munimina ostenderant. Ipse vero vivo ostenderat cartas …………… unam et per partem consentiens fuerant amplius cartulas inter se ex eo non essent ostensuros et legere eas feceramus. Prima ex ipsis cartulis quas ipse vivo ostenderat scripta ……………… qualiter acipertus atrianensis filius quondam mastali et luperisi filius lupi per ipsam cartam vindederant iohanni filio ianniperti totas et integras res eorum, quas communiter ………….. carbonara et septem arbori et ferolitu, per fines: a parte orientis finis sancti cesarii et finis caputaquis, sicut finis ipsius iohannis discernebat; a parte meridie fine pedemontis ……….. in fluvio de cetaria, et prevaricante ipso fluvio et coniungente in valle maiori, et per ipso vallone saliente in toro de imbrici, et rectum exiente in fluvio de carbonara, de super parte finis serre montis cum castanetis et quercetis et silbis, et cum omnia infra se habentibus, et cum vice de viis suis, et ubicunque inventus dederit, sicut ipsa carta continet, que satis a testibus roborata erat. Secunda carta scripta per ursum presbiterum et notarium quadragesimo nono anno principatus domni guaimarii principis, et octabo anno domni gisolfi eius filii, mense aprili, quartadecima indictione. quomodo maraldus et liotus germani filii iohannis pro vice sua et de consortibus suis tradiderant ad laborandum campuli filio leonis de cercle suprascriptas res per suprascriptas fines quas communiter habebant usque sex anni, sicut ipsa carta continebat, in quam tempus et guisenolfus testati erant. Tertia carta scripta per antipertum notarium, vicesimo anno principatus suprascripti domni gisolfi, mense septembri, undecima indictione, qualiter ingelgardus clericus filius ingelgardi, et garofalus filius lioperti, pro vice sua et de consortibus suis tradiderunt ad laborandum stephano scontrato abitatori de tragoneia ipsas res eorum per suprascriptas fines, quas communiter habebant, sicut ipsa carta continebat in quam magenolfus et ragemprandus subscripti erant. Quarta carta scripta per ildericum subdiaconum et notario tricesimo tertio anno principatus suprascripti domni gisulfi, mense augusto, octaba indictione. ipse ingelgardus clericus tradiderat virino naturalis filius magenolfi de loco transboneia res suas, quas habebat cum consortibus suis, que erat silba et quercietum in monte de faleczo et cetera, et ferolitu usque tres annos, sicut ipsa carta continebat, in qua maio et petrus subscripti erant. Quinta carta scripta per ipsum ildericum subdiaconum nono anno principatus domni iohanni, et tertio anno domni guaimarii eius filii, mense nobembri, quarta indictione. disiio et landu germani filii cuidam ingelgardi presbiteri tradiderant petro monacho filio campuli de aliola finibus amalfitanorum suprascriptas res per iamdictam finem pro vice sua et de consortibus suis, sicut ipsa carta continebat, in qua alfanus et leo presbiteri subscripti erant. Sexta carta scripta per alderisium notarium quintodecimo anno principatus domni guaimarii, mense martio, prima indictione. ipsi germani filii suprascripti ingelgardi presbiteri dederant ipsum annum licentiam et potestatem iohanni magistri fllii sergii monachi, ut ille et homines quos misisset absciderent lignamina per montanea eorum quanta ei fuissent necesse ad sufficiendum per cetara et carbonara et ferolitu et falerzu que erat pertinente eorum per gradum successionis, et darent eorum servitium medium tarenum, sicut ipsa carta continebat, in qua dilectus presbiter et notarius et urso subscripti erant; Ipsa carta quam ipse iohannes ……… suprascriptus gutto filio leonis de gutto de iohanne de domna blatta diviserant et diffinierant per ipsam cartam merissi divisionis plenarias et integras terras vacuas ……….. montibus quam et de planis cum plenariis et integris tigilletis ibidem habentibus, et cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, excepto ipso quod de antea divisum habebant, quam et cum omnibus quantum habebant in trasmonti loco nominato iaole, et iosano, et ad fabricam, quas ipse guttus diviserant per medium in duabus partibus, et pro eo quod diviserant illud tenebant sibi in manu de causa communiter plenariam et integram totam terram vacuam et silbosam de istam partem citara positam, sicut demonstrabat desuper ipsa fine, ubi erat ipsa via ubi finem factam habebant cum aliolensis et cercensis, de suptus finis mare, de uno latere fine causa monasterii de ercle, sicut descendebat in susu a predicta via intra causa eorum et predicto monasterio per ipsam finem usque in mare per fines de vela collata, et de alio latere, sicut ascendebat in susu in ipso capite eorum a citara per ipsum torum per finem ipsius gutti et in fusu per medium ipsum torum per finem ipsius iohannis et de ipso monasterio, et de veterensibus retraversando a capite de super ipsis veterensibus et inde in quercum, ubi baptiderant crucem que erat in latere predicta via. Ipsi duo alii diviserant per medietatem in duas portione, sicut tunc dicebant, baptiderant crucem in castanea grossa, sicut tunc dicebant de suptus et de super, et de bacuo limpido descendente in iusu, sicut demonstrabant cruces ipsas quas baptiderant per castaneas usque in ipsam castaneam, ubi erat ipsa crux de suptus, et inde retraversando angulum in da occidente usque in piczu de ipso primo monte ubi erat licina in capite, et ab ipso monte retraversante limpido descendente in iusu in parte meridie, sicut discernebat per medium tractaturium que erat in medietatem lamam usque in flumen de plenario ipso erat a parte orientis, cum omnia sua pertinentia, unde nichil exceptaverant, sicut demonstrabat de super suprascripta via, in quantum eorum pertinentes erat; et de suptus et de uno latere usque in medium flumen, et de alio latere a parte occidentis, sicut superius dixerant, et cum plenario ipso a transmonti insertetum et castanietum vacuum plenum cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, unde nichil exceptaverant fecerant esse unam portionem, et de plenario ipso alio que erat a parte occidentis cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, unde nichil exceptaverant, sicut demonstrabat de super suprascripta via in quanto eis pertinente erat, et de suptus finis medio flumine, et de uno latere a parte occidentis, sicut demonstrabat suprascriptus quercus ubi vaptiderant predictam crucem, et deinde in iusu per finem ipsius gutti de ipso quod in manu tenebat, et .... suprascriptis veterensibus usque in fine suprascripti gutti, et deinde traversante angulum in iusu per finem ipsius gutti usque in flumen fecerant alia portione que voluisset ambulare per ipsam viam quem tunc ibi facta ……. iunctis et cum tracto vel cum omnia causa, et quale pars da illud suprascriptum aliquid perdiderat, non quereret ad aliam partem restaurationem; et ipsi iohanni tetigerat in portionem ipso que superius legitur, que erat a parte occidentis, cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus, quomodo supra legitur. et ipsi gutti tetigerat in portionem ipsam suprascriptam aliam portionem a citara et ipso a trasmonti, sicut erat cum omnia sua pertinentia, et sicut supra legitur; et in omnibus exinde diffinierant et sibi exinde apprenderant ad faciendum unusquisque ex eis de sua portione quod voleret, sicut ipsa carta continebat, in qua leo filius pantaleonis de tauro comite, et constantinus filius constantini filii mauri de leopardo, et lupinus filius leonis filii stephani filii lupini comitis testes erant, et scripta erat per sergium presbiterum scribam, die nonadecima, mense magii, indictione octava. Et cum fuerant ostense et lecte diu inter se ipsi vivo et iohannes: altercantes volebat sibi ipse vivo cum partibus monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc predictam urbem in loco metiliano; in quod domnus leo venerabilis abbas preest et cum aliis eorum consortibus, habere ipsas res per suprascriptas fines, velut suprascripte cartule quas ostenderat continebant. Hoc contra ipse iohannes dixerat ex ipsis rebus pertinere ipsis mulieribus et partibus ipsius ecclesie integrum illud quod ipse guttus in sorte compreenserat, et in manu tenuerat, sicut suprascripta cartula quam ipse iohannes ostenderat, continebat, et per expletum quadraginta anni illud possedissent. Nos autem taliter audientes super ipsis rebus cum ipso antimo iudice et cum aliis perrexeramus, et inveneramus ipsas mulieres et pars ipsius ecclesie possidendum ex ipsis rebus terra cum insiteto et castaneto, et aliis arboribus, per as fines: desuper parte fine via puplica, de duabus partibus fine ipso fluvio de cetaria, de alia parte fine res heredum suprascripti iohannis germani ipsius gutti. Cum autem taliter illud possidendum invenissemus, sicut inter ipsos vivum et iohannem convenerat, iudicaveramus nos et ipse antimus et eos guadiare feceramus, ut ipse vivo pararet sancta dei evangelia, et ipse iohannes secundum legem per sacramentum ad ipsa evangelia, ipsi vivo iuraret, ut quem ipse mulieres et pars suprascripte ecclesie quem ipse guttus, quem filii eius per expleti quadraginta annos illud possidissent, et legibus eis esse pertinente, et ubi taliter iuraret iam semper ipse mulieres et earum heredes et pars ipsius ecclesie securiter hoc haberent suprascriptas res de qua, ut dictum est, iurasset et faceret ex ea quod volerent, absque contrarietatem ipsius vivi et heredum eius et partibus ipsius monasterii et consortium eius, et per partem fideiussoris inter se posuerant. Postmodum ut ipsi iohannes et vivo per partes plicati intra sacrum monasterium, quod conditum est in loco ercle, coram nobis et ipso antimo et aliis per ipsum vivum parata fuerant sancta dei evangelia, et ipse iohannes paratus fuerat iurare, ut suprascriptum est; Set antequam iurasset, Ipse vivo per susceptum launegilt donaverat ipsi iohanni ipsum sacramentum: In tali ratione, ut convenientiam ex eo inter se fieret. Nunc autem ipsa convenientia inter eos factam, Ipse iohannes dedit ipsi vivo vigintiquattuor auri tarenos ex amalfitanorum monetis, ad faciendum ex eis ipse vivo et ipse domnus abbas quod voluerint. et ipse vivo pro taliter manifestavit de iamdicta terra per iamdictos posteriores fines de quam, ut dictum est, ipse iohannes iurare debuerat, Vel semper integram eam cum omnibus intro habentibus, cunctisque eis pertinentiis et cum vice de ipsa via, sit in potestatem ipsarum mulierum et heredum earum et partibus suprascripte ecclesie sancti salvatoris: et liceat ipse mulieres et eorum heredes et pars iamdicte ecclesie de ea facere quod voluerint. Sicut tamen ut tertiam partem ex ea habeant pars iamdicte ecclesie et alteram tertiam partem ex ea habeat ipsa teudenanda filia suprascripti sergii et heredum eius, et aliam tertiam partem ex ea habeant ipse teudenanda et penda sorores et earum heredes. Et per convenientiam ipse vivo et iohannes monachus filius quondam petri, per iussionem ipsius domni abbatis leonis guadiam ipsi iohanni dederunt et fideiussorem posuerunt pro parte ipsarum mulierum et partibus suprascripte ecclesie radoaldum filium quondam romualdi. Et per ipsam guadiam ipse vivo obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis mulieribus et partibus suprascripte ecclesie et heredibus ipsarum mulierum integrum illud de quo, ut suprascriptum est, manifestatum ab omnibus hominibus abitatoribus de ipso loco metiliano et ab eorum heredibus, et ab omnibus hominibus quibus per ipsos homines et per eorum heredes et per ipsum vivum et per eius heredes illud vel ex eo quomodocumque datum aut obligatum, vel manifestatum seu alienatum paruerit, et qui pro eorum partibus et dato quascumque causationes ex eo ipsis mulieribus et earum heredibus et partibus suprascripte ecclesie preposuerint. et ipse domnus leo abbas per suprascripta guadiam et per convenientiam, dum ydonei homines interessent obligavit se et successores suos et partes suprascripti monasterii sui semper defendere partibus suprascripte ecclesie et ipsis mulieribus et earum heredibus integrum illud de quo ipse vivo, ut scriptum est, manifestavit ab ipso iohanne monacho, et iaquinto monacho filio quondam igni, et a machenolfo filio quondam iohannis, et ab eorum heredibus, et ab omnibus hominibus quibus per eos et per eorum heredes et per partem suprascripti monasterii sui illut vel ex eo datum aut obligatum, vel manifestatum, seu alienatum paruerit: et qui eorum parte et dato quascumqiie causationes ex eo ipsis mulieribus et eorum heredibus et partibus suprascripte ecclesie preposuerint. Ab aliis autem hominibus et cum voluerint ab omnibus hominibus potestatem haberent ipse mulieres et pars suprascripte ecclesie et heredes ipsarum mulierum illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint; et si, sicut superius scriptum est, ipse vivo et eius heredes ipse domnus leo abbas et successores suos et pars suprascripti sui monasterii ipsis mulieribus et eorum heredibus et partibus suprascripte ecclesie non adimpleverint, et suprascriptam vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse vivo obligavit se et suos heredes, et ipse domnus leo obligavit se et successores eius et partes suprascripti sui monasterii, comprensis ipsis mulieribus et earum heredibus et partibus suprascripte ecclesie, trecentos auri solidos constantinos. quod autem inter virgulos scriptum est in uno loco legitur: guadiam ipsi iohanni; et in aliis partibus suprascripte ecclesie, et suprascriptum disturbatum legitur partibus. et taliter tibi iohanni notario scribere precepimus. + Ego qui supra sico comes et iudex. + Ego qui supra iohannes iudex. + Ego qui supra leo abbas. + Ego romoaldus notarius me subscripsi. + Ego landolfus notarius me subscripsi. (In pede legitur): Rogandum te domno antimo iudice mandamus ut testetis in hanc cartam.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1322/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success