Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXVII
Signature: MCCCXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense nobembri, quintadecima indictione. Ante me petrum iudicem risus filius quondam petri et petrus filius quondam maraldi coniuncti sunt cum vivo castaldeo filio quondam petri, et sicut ipsis riso et petro congruum fuit bona eorum boluntate per hanc cartulam per combenientiam venumdederunt ipsi vivo integras omnes res staviles eorum, quas eis habere pertinuit a parte suprascriptorum genitorum et genitricis eorum foris hanc a deo conserbatam salernitanam civitatem in loco mitiliano, et per vocavulis ipsius loci videlicet caputaque, et faleczu, et cetaria, et carbonaria, et septem arbori, et per aliis vocavulis et pertinentiis ipsius loci cum omnibus intro ipsam vinditionem habentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de viis eorum, ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius vivi et heredum eius, et licentiam abeant ipse vivus et eius heredes de eo facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis ipsi risus et petrus susceperunt ab ipso vivo statutum pretium auri tarenos sedecim in omni deliveratione. et per combenientiam ipsi risus et petrus guadiam ipsi vivo dederunt et fideiussorem ei posuerunt seipsos, sic etenim inter eos combenit; et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi vivo et eius heredibus integram suprascriptam benditionem ab omnibus hominibus; et prebuerunt ei licentiam, ut quando ipse vivus et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam benditionem per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi risus et petrus et eorum heredes ipsi vivo et eius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere, aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi vivo et eius heredibus triginta auri solidos constantinos; et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXVII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1327/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success