useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCXXV
Signature: MCCCXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1061
  
x
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense octobri, quintadecima indictione. Dum in sacro salernitano palatio coram presentia domni leonis reberendissimi abbatis monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hac civitatem in loco metiliano, essem ego sico comes et iudex, et ibidem adessent sergius et iobannes germani filii quondam maraldi et ydonei interessent homines: Tunc in eamdem presentia ipsi germani ostenderunt unam cartulam que continebat. In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense octobri, quintadecima indictione. Ante me siconem comitem et iudicem lando qui paganus dicitur filius quondam landolfi comitis coniunctus est cum sergio et iohanne germanis, filium quondam maraldi, et si sicut ipsi landoni congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam vendidit ipsis germanis integram medietatem suam de terra cum arbusto et abellaneto et castaneto que est foris hanc civitatem in loco mitiliano ubi fanum dicitur, que est per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratis, A parte quasi septemtrionis est finis medium vallonem per quod fluit aqua que draguntio dicitur, qualiter incipit mensuria ab alio vallone et descendit per ipsum vallonem recti passi viginti sex usque viam puplicam. A parte quasi orientis est finis ipsa via, et per eam mensurati passi centum septuaginta octo; de superiore parte que est a meridie est finis, sicut limite discernit, et rectum mensurati passi sexaginta duo: A parte occidentis finis terra aliorum et finis medium ipsum vallonem, et recti mensurati intra ipsam terram prope ipsa finem passi centum quadraginta duo, Cum omnibus integram ipsam medietatem habentibus, cunctisque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via: Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsorum sergii et iohannis et heredum eorum, et liceat illos et eorum heredes de ea facere quod voluerint; reliqua vero medietas iamdicte terre per iamdictam finem et mensuram ipsis germanis pertinet per aliam illorum rationem. et propter confirmationem huius benditionis ipse lando suscepit ab ipsis germanis statutum pretium auri tarenos centum quattuor in omni deliberatione. et per convenientiam ipse lando guadiam ipsis sergio et iohanni dedit, et fideiussorem eis posuit landolfum filium quondam landonis comitis; et per ipsam guadiam ipse lando obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis iohanni et sergio et illorum heredibus integrum illud quod eis, sicut suprascriptum est, vendidit ab omnibus hominibus, et tribuit eis licentiam, ut quando illi et illorum heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere, qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse lando et suos heredes ipsis sergio et iohanni et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse lando obligavit se et suos heredes componere ipsis sergio et iohanni et illorum heredibus quinquaginta auri solidos constantinos; et sicut superius scriptum est adimplere. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. ego qui supra sico comes et iudex. Cum autem fuit ostensa Ipse domnus abbas faciens cum eo ipsi germani convenientiam, dixit: ipsam cartulam in omnibus sicut continet veracem esse, et nichil ex eo quod continet removere aut contradicere velle, etiam et manifestavit ipsis germanis de integra suprascripta terra per iamdictam finem et mensuram semper sit cum omnibus intro eam habentibus, cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via in potestate illorum et heredum eorum, et liceat illos et eorum heredes de ea facere quod voluerint, et nullo tempore ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii aliquam actionem ex ea aut intentionem ipsis germanis et illorum heredibus preponant; et per convenientiam per iussionem ipsius domni abbatis maurus monachus ipsius monasterii guadiam ipsis germanis dedit, et fideiussorem eis pro parte ipsius domni abbatis posuit domnellum filium quondam iaquinti notarii; et per ipsam guadiam ipse domnus abbas obligavit se et successores suos et pars suprascripti monasterii semper defendere ipsis germanis et illorum heredibus integrum illud, de quo eis, ut suprascriptum est, manifestavit ab omnibus hominibus quibus per ipsum domnum abbatem et per successores eius et pro parte suprascripti monasterii illud vel ex eo datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit; et qui pro parte et dato ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii quascumque causationes ex eo ipsis germanis et eorum heredibus preposuerint, ab aliis autem hominibus, et cum voluerint ab omnibus hominibus potestatem habeant ipsi germani et eorum heredes illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii ipsis iohanni et sergio et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et successores eius et pars suprascripti monasterii componere, ipsis germanis et eorum heredibus centum auri solidos constantinos. et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra leo abbas. + Ego lupinus prepositus. + Ego leo presbiter et monachus. + Ego qui supra sico comes et iudex. + Ego iohannes notarius me subscripsi. + Ego Amatus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.