useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXVIII
Signature: MCCCLXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
  
x
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem gemma filia quondam mauri atrianensis qui vocatus est maliomazza, Ac relicta quondam leoni atrianensi qui nuncupatus est pellulus, Et matrona filia ipsorum gemme et mauri, que nunc uxor est lupeni atrianensis qui dicitur ingeniosus. Cum ibidem esset ipse lupenus vir ipsius matrone. coniuncti sunt cum iohanne, qui scintus dicitur, filio quondam iohannis presbiteri. Et ipse gemma et matrona mater et filia clarificaverunt se havere quartam partem de septem peciis de terris foris hac civitate in locis baniara et masciano; ex quibus sex ex eis dixerunt esse terram cum arbustis et unam dixerunt esse terram cum abellaneto. Quarum unam ex eis ad lavorandum retinet Iohannes grecus. ubi casale dicitur. Alia autem ibi coniuncta que ad lavorandum retinet iaquintus atrianensis. Alia vero quod tenet iohannes filius grimoaldi. Alia igitur ubi polveca dicitur, que ad lavorandum retinet bisantus. Alia autem que dixerunt esse terram cum abellaneto ubi tirrenti dicitur et eam tenet alpherius. Altera vero tenet ad lavorandum romoaldus fllius raccisi presbiteri et alia que dilectus retinet ……. quarta pars de tertia parte que eorum dixerunt esse pertinente in monte eiusdem loci, que dixerunt esse terram cum insiteto et quercieto, que tenet amandus presbiter, et dilectus, et rodus, et ipsa quarta pars suprascriptarum peciarum et de ipsa quarta pars ipsius tertie partis predicti montis dixerunt pertinere ipsi gemme quarta pars per datum ipsius leoni viri sui. reliquas vero tres partes dixerunt pertinere ipsi matrone. Et sicut ipsi gemme et matrone congruum fuit bona illarum boluntate per convenientiam per hanc cartulam venumdederunt ipsi Iohanni integram suprascriptam quartam partem ipsarum peciarum et ipsa quarta pars ipsius tertie partis predicti montis cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis. et cum bice de viis suis, ea ratione ut semper sit in potestate ipsius iohannis et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes de eis facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis ipse gemme et matrona secundum illorum portione susceperunt ab ipso iohanne statutum pretium auri tareni viginti quatuor in omni deliveratione. Et per convenientiam ipse gemma et matrona secundum legem et romanorum consuetudinem guadiam ipsi iohanni dederunt et fideiussorem ei posuerunt ademarium atrianensem filium quondam gutti atrianensis. Et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi iohanni et illius heredibus integrum illud quod ei sicut suprascriptum est, venumdederunt, ab omnibus hominibus. Et ei tribuerunt licentiam ut quando ipse iohannes et eius heredes voluerint suprascriptam venditionem per se defendere, potestatem habeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo hostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipse gemma et matrona et illorum heredibus ipsi iohanni et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredes componere ipsi iohanni et illius heredibus quinquaginta auri solidos constantinos et sicut superius scriptum est adimplere. Verumtamen hoc memorare facio quoniam ipsi iohanni pertinet pro aliis suis rationibus havere in ipsis locis plures res. Et taliter tibi iohanni notario scribere precepi. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.