Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXXIII
Signature: MCCCLXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1064
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni gisolfi glorioso principe, mense iunius, secunda indictione. Ideoque ego guaimarius comes filius quondam guidoni comitis, dum a gravixima infirmitate prehoccupatus sum, unde a divina misericordia mihi non hobbiaverit citius hanc bita dimissurus sum, tamen aduc plena maneo tota mente et recte loquere possum, cogitavi bonum et hutilem servitium quod tu benedictus presbiter michi fecistis et in antea mihi facturus estis. Ideo pro ipso bonum tuum servitium, per hanc cartulam dono adque concedo tivi nominato benedicto presbiteri una pecia de terra mea cum arbustis quod abeo in locum nucerie, ubi ad cliuro vocatur, qui abet finis; de uno capite fine tassali qui miro bocabatur filius petri, Sunt inde per mensurias passos biginta duo. de uno latere fine Iohanni barbelle, inde sunt passos triginta; et iterum rebolbente per fine ipsius iohanni, inde sunt passos triginta quattuor, gubita tres, summisse unum. desubter fine grimoaldi et perexiente in bia, sunt inde passos triginta quattuor. de alio latere fine iohanni traselperti, Inde sunt passos quinquaginta unum: per medium sunt passos triginta duo, gubita tres, summisse unum ad iuxto passum homini mensuratum. hec vero terra cum arbusto, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrid, totum in integrum cum proprie finis et bice de bia sua et cum omnia infra se abentibus illos tibi donavimus; seu et ego mulier nomine adeltruda qui mira vocatur uxor ipsius guaimarii comitis in eadem rebus quartam partem profiteor me abere sortionem pertinentes mihi per ipso meum morgincaput mihi emissum ab eodem biro meus alio die nostre copulationis: et congruum est mihi ipsa quarta mea uniter cum ipso biro meus donare ipsius benedicti presbiteri, et ut eos iuxta legem illud pleniter perficere baleamus, erga me combocabit ipsum guaimarius biro meus et guaiferium et guidonem filiis nostris, ut mihi inde consentiens esse, et ideo ab illis sum exaudita, et ante subscripti nobilibus mihi consentiens, fuerunt, et pro stavilitatem una mecum in anc cartula suis manibus posuerunt. quo ita factum nos superius nominati bir et uxor unianimiter parique consensum per hanc cartula donamus adque concedimus tibi nominato benedicti presbiteri ipsa supradicta pecia cum arbustis per supradicte finis et mensuriis cum finis et bice de bia sua et cum omnia infra se abentibus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit, nec dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem primis impotavimus nobis vestrum vonum servitium, et launegild a te inde recepimus camiso unum, finitoque vero nostra donatione per subiectum launegild, ea vero ratione, ut nunc a presenti die et in perpetuis temporibus tu nominatus benedictus presbiter quam et tuis heredibus eaque nostra donatione, ut superius scriptum est, securo nomine avere et possidere baleatis et faciatis quod volueritis: ex qua repromittimus et hobligamus nos superius nominati bir et uxor et nostris heredibus vobis nominato benedicti presbiteri quam et ad tuis heredibus exdicta nostra donatione, ut dudum dictum est, vobis antestandum et defensandum da omnes homines, quot simminime potuerimus aut noluerimus eos vobis defensare, vel si nos ipsi forsitans per quavis modis removere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et inanis, et sequenter in edicti capitulo adfixum est de servis qui dum donum vobis iuxtitiam adimplere hobligamus de colludio tum si a vos pulsati fuerimus, satis vobis faciamus per dei misteria. preter hoc bolumus, ut si eos daturo aut bindituro abueritis, illos nobis et ad nostris heredibus dare debeatis ad iuxto pretium, sicut iuxte fuerit adpretiatum, et aveamus spatium ad illos tollendum de tertio in tertio constitutum usque in dies triginta sex. nam si infra ipsa constituta noluerimus illos tollere, licead vos illos dare cui bolueritis, et tali ordine te alderissi notario scribere rogavimus, actum salerno. + Ego theodericus me subscripsi. + Ego alfanus. + Ego decufe. + Ego truppoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.008, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCCLXXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1383/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success