useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DLVII
Signature: DLVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1003
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense octuber, secunda indictione. memoratorium factum a me dumnellus presbiter et abbas hecclesie sancte marie, quem domna sichelgaita principissa uxor domni iohannis olim principis a nobo fundamine construssit intus ec cibitate salernitana inter muro et muricino, eo quod ante subscripti testes tradidit ego ad tenendum et laborandum madelmi presbiteri filio gaudecisi, una pecia de terra cum binea et pomis, quod pars ipsius ecclesie habet in locum liciniano finibus salernitane per ec finis et mensurie: da pars orientis fine sancti georgi, sicut termiti ficti sunt, inde passi quadraginta quinque: de pede fine bia publica, inde passi biginti octo; a parte occidentis fine bia, inde passi quadraginta duo: de capite sicut terminatum est, inde passi triginta septem. ad iusto passum homini mensuratum inclitum illut, ut diximus, ipsius madelmi presbiteri tradidimus, una mecum iaquintus notarius advocatorem predicte nostre ecclesie, tali ordine, ut amodo et usque octo anni completi ille et homines quod ibidem miserit, et illorum eredes sue potestatis illut tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem facere, et per annu apto tempore tota ipsa vinea scolciare, propaginare et ubi meruerit, vites plantare, et surgere, et potare, et inpalare ad palos vonos fissicio11Quid per fissicio? Forsitan pro fixos vel infixos. et ligare, et zappare, 1Quid per fissicio? Forsitan pro fixos vel infixos. et circoitum cludere, et clusum illut abeant, sicut meruerit, et sic totum illut laborare de super et de subto, sicut meruerit, ut proficiant et non dispereant, et per annum illut salbum facere; et per vindemie faciant nobis vel pars nostre ecclesie scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis vinea ipsa vindemiare, sicut menuerit apto tempore, et poma inde colligere, et omnis vinum et poma exinde ibique ad palmentum inter nos dibideremus per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et illis medietatem, ipsum missum nostrum, dum pro ipse vendemie ibidem steterit, illis eum notrire secundum sua possibilitatem; ad completi autem ipsi octo anni completi liceat illis inde exire cum sua mobilia, et inclita suprascripta rebus operata remittere ad potestatem predicte nostre hecclesie. unde pro taliter guadia mihi dedit, ipse madelmus, et mediatorem mihi posuit sergius clericus filius iohannis olperti; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si aliquit, de quod superius legitur, remobere aut contrare quesierit et talia in pars ipsius ecclesie non adimpleberit, tunc per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes mihi vel in pars ipsius ecclesie biginti auri solidos costantinianos. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui. + ego teudericus me subscripsi + ego petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.