Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXIII
Signature: DLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1004
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense martius, secunda indictione. memoratorium factum a me iannaci atrianense filio iohanni kuriali, eo quod ante subscripti nobilibus coniuntus sum ad vona comvenientiam cum leo germanus meus filius predicti iohanni, ad dividendum cum eum terra cum vinea et bacuum de locum veteri, quod nobis in sortione ocbenit da germani nostri, et statim ipse leo dividit illut in due sortiones: una sortionem feci esse in pars orientis, et alia sortionem feci esse in pars occidentis. ipsa sortionem da occidentis per ec mensuria: a meridie fine poiu et sepe, inde sunt passi triginta, et quasi in medio loco per latitudo per vinea vetere, sunt exinde passi triginta tres et medium, et de longitudo siant semper ista sortem da ipso poiu et sepe usque pede de montem qui est in pars septemtrionis, et inter ipse sortis per iste mensurie ……….. at completi ipsi triginta tres passi vel ab inde in supra usque pede de ipsum montem per equale mensuria ..... omni tempore de ambe ipse sortionis ………… bia semper per ipsa sortionem da orientis erga ipso poiu et sepe qui est a pars meridie da ipso poiu in supra …….. bia ipsa per latitudo pedes septem, et de longitudo siat bia ipsa triginta passi, mensurata ipsa bia ad iusto pedem manum homini. ipsa sortionem qui est a pars orientis, per ec mensuria: a meridie fine poiu et sepe, inde sunt passi triginta usque media sepe qui est in ipsa pars orientis, et quasi in medio loco per latitudo per vinea vetere sunt passi triginta tres et medium, de longitudo siant semper ista da bia quod dimisit a pars meridie erga ipso poiu et sepe usque pede de ipsum montem, et da completi ipsi triginta tres passi et medium abinde in supra usque pede de ipsum montem per equale mensuria siad divisum omni tempore de ambe ipse sortionis: tota supradicta mensuria fuit mensuratum ad passum qui singatum est in columna marmorea de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano ...... ego iamdictus iannaci conpreensit in sortem ipsa sortionem qui est a pars orientis per supradicte finis et mensurie, sicut supra legitur; et ipsius leoni pro taliter tradidit ei in sortem ipsa sortionem qui est a pars occidentis per supradicte finis et mensurie, sicut supra legitur. ec sortis, sicut superius ille compreensimus, sic per partes inter nos ille tradidimus cum omnia intro se abentibus, omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bie sue, ad securiter et firmiter amodo et semper ego et meos eredes ipsa nostra sortionem abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerimus, absque omni contrarietatem ipsius leoni et de eius eredes. de qua per vona convenientiam guadia mihi ipse ..... dedit et mediatorem mihi posuit iohannes atrianense filius mansoni; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus, ut si aliquit, de quod superius legitur, quesierit removere aut contrare, aut si quodcumque causationem de ipsa nostra sortione preposuerit, componere obligavit se ipse leo et suis eredibus mihi meique eredibus centum auri solidos constantinos, et talia nobis nostrisque eredibus adinplere. tantum, si de supradicte sortis per legem perdiderimus, absque colludio unus alterum iusta rationem inter nos et nostris eredibus exinde restauremus per supradicta guadia et obligata pena: verumtamen ipse leo et suos eredes abeant bia omni tempore per ipsa mea sortionem per ipsa bia qui est a meridie, usque in bia qui est a pars orientis, et per ipsa bia desscendentem usque in bia plupica. et unc brebem scripsi ego grimoaldus notarius qui interfui. + ego desigius + ego guido.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc563/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success