Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXVIII
Signature: DLXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1004
x
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps, mense iulius, secunda indictione. Memoratorium factum a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia petri iudici combenientibus me cum mulier nomine lieni libera femina filia basili greci, pro quibus illa sociavit sivi modo virum nomine martinus famulum predicte ecclesie filium iordani, ut liceret ipsa lieni aberet sivi virum ipsum martinus et illa cum eum in rebus ipsius ecclesie residere, et filiis filiabus quod fecerint de ipsum martinus; et nec ego, nec meos successores non aberemus potestatem exinde compreendere ad manum serbiendum nobis, set omni tempore liceret illis in rebus ipsius ecclesie residere et abitare, sicut liberi hominibus; sic tamen, ut de quantum laboraverit, pars predicte ecclesie exinde abere due sortis, et illis una, faciendum quod boluerit; et si animalia guardaverit ipsi filii sui, similiter tertiam partem inde tolleret, faciendum exinde quod boluerit. unde taliter adimplendum guadia ipsa lieni michi dedit una cum dauferius notarius adbocatorem suum, et se ipsa posuit mediatrice; ut si taliter omnia suprascripta non adimpleverit et aliquit exinde removere quesierit, componere michi vel ad pars ipsius ecclesie centum auri solidos costantinos. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui. + Ego qui supra petrus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DLXVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc568/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success