Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCIV
Signature: DCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1008
x
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense agustus, sexta indictione. memoratorium factu a me iohannes portario filio quondam petri eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo adesset romoaldus comes, qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, terra pertinentem ipsius ecclesie, ubi nunc ego casa lingnitia terranea edificatam abeo per ec finis et mensuria: a pars meridie fine ipsius ecclesie, sunt inde pedes sidecim minus summisse unum et planta: a pars occidentis similiter fine ipsius ecclesie, inde sunt pedes decem et octo et planta una: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie cum totum ipso parietem qui ibi est, et inde sunt pedes quadtuordecim et summisse: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie, sicut anditum predicte ecclesie discernit, et inde sunt pedes decem et nobem et summisse et uncie due, totum mensuratum ad iusta manum omini. ec vero supradicta terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut mihi tradidit, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua in tali ordine, ut amodo et ad completum unum anno abeamus nos et nostris eredibus et omines quem ibidem miserimus, in tota ipsa mensuria casa lingnitia terranea, clusa ex omni parte et intus per medietatem, et tota cooperta, ut bona siad facta cum ista lingnamina et cum alia lingnamina noba, quale meruerit; et ubi ad completo amodo unum annum ipsa casa, sicut supradiximus, facta abuerimus, dibidamus illam iusta ratione per medietatem, et faciamus scire ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, et compreendad exinde de ipsa casa una medietate quale boluerit, et nobis abeamus reliqua medietate, ut amodo et usque biginti sex anni completi ad nostra et de nostris eredibus et de ominibus, quem ibidem miserimus, illas tenendum, et ibidem residendum et abitandum et omnis nostre utilitatis ibidem faciendum. et per bona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie usque ipso constitutum defensare nobis et ad nostris eredibus et ad omines quem ibidem miserimus, inclita supradicta medietate ipsa terra per supradicte finis et mensurie que superius nobis in sorte obbenit, cum bice de bia sua da omnis omines omnique partibus, et non ante ipso constitutum illut vel exinde nobis querad tollere aut contrare. ad completi ipsi biginti sex anni potestatem abeamus nos et nostris et omines, quem nos ibidem miserimus, media ipsa casa exinde disturbare et tollere exinde ipsa lingnamina et omnis nostra mobilia, que intus ipsa casa abuerimus, et portare ubi boluerimus, et nullam inde nobis contrarent, et ipsa terra bacua remittamus ad potestate predicte ecclesie; tamen, quantun censum oc annum pro seditura de ipsa terra et casa exire debuerit, demus illut exinde in pars ipsius ecclesie per rationem medietatem. quod si taliter omnia, ut superius legitur, ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus et ad omines quem ibidem miserimus, non adinpleberit et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc per ipsa guadia obligabit se suosque successores et pars ipsius ecclesie ad componendum nobis nostrisque eredibus biginti auri solidi constantini. unde de omnia et in omnibus, ut superius legitur, ipse abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus adinplendum, per bona combenientia guadia mihi ipse abbas cum predictus comes dedi, et mediatorem mihi posuerunt maghenolfus presbiter filius quondam granati. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + ego qui supra maio presbiter et abbas + ego petrus presbiter et primiclericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc604/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success