Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXV
Signature: DCXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense martius, septima indictione. Ideoque ego grimoaldu filius quondam petri clarefacio, quoniam nobis est pertinente abere due pecie de terris bacue in locum campiliano11Extra Salernum 1Extra Salernum a subtus ecclesia sancti marciani: prima pecia est inter reneclu et bicintinu; secunda pecia est a subtus ecclesia sancti marciani, et congruum est michi inclita sortione mea de ambo supradicte pecie benumdare amandi et ursi et achino germani filii quondam grimoaldi, et balzami filio quondam iohanni qui sitis thii et nepotes; interea ego iamdictus grimoaldus, Sicut mihi congruum est, bona mea boluntate, per anc cartulam Ante presentia Romoaldi castaldi benumdedimus atque at semper abendum confirmabimus bobis iamdicti thii et nepotes inclita ipsa sortione nostra de predicta rebus, que est de septem sortionis, inclita una de ambo supradicte pecie, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentis et cum bice de bie sue, at securiter et firmiter amodo et semper vos et vestris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis; et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra binditione, nunc a presentis recepimus a bos statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum biginti sex, sicut inter nobis combenit in omnis deliberatione. Finitoque vero pretium ipsum aput nos, ea quidem rationem, et per bona combenientia guadia bobis iamdicti germani et nepotes dedimus et mediatorem bobis posuimus lando filius quondam mari; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum. Preter, quando per bos ipsis bolueritis exinde exe autores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem facere, quomodo aut qualiter vultis, cum ipsa cartula, aut cum quale alia monimen et rationem quam inde abere potueritis. Nam, quando me quesieritis inde autores abere, nos autem illut bobis antistemus et defensemus, sicut superius legitur, per iamdicta guadia et obligata pena, et unc brebem scribsi ego iaquintus notarius qui interfui. + ego maio clericus + ego machenolfus. In fine huius chartae haec sequuntur. Amandus, lando cacalittere, achinus, iohannes, petrus, marius, ursus pater grimoaldi qui vendidit domne; isti septem fuerunt germani filii grimoaldi: gemma uxor abalsami filia suprascripti iohannis vendidit quartam suam de ipsa septima parte suprascripti iohannis germanis ipsorum amandi et landonis et aliorum, reliquum paravit ipsa domna gemma.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc615/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success