useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXIV
Signature: DCXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
  
x
+ In nomine domini anno bicesimo secundo principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense nobember, nona indictione. Memoratorium factu a me amore filio quondam petri, eo quod in locum nucerie ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ibique esset subscripti testes, per demandationem ipsius abbati pro pars et vice ipsius ecclesie sancti maximi ad tenendum et laborandum tradidit maranci filio iohanni de locum angre una pecia de terra bacua, quod pars ipsius ecclesie abet a super ipso locum angre, ubi corbaru dicitur, propinquo ecclesia sancti archangeli per ec finis: a sebtemtrionis fine rebus episcopio pestanu: a pars orientis fine rebus qui fuit de episcopio stavianu, quod modo dominat ipsa ecclesia sancti archangeli: a meridie fine de eredes leoni de locum sarnu: a pars occidentis fine quod modo dominat eredes liotardi et coniungente se in ipsa priore fines; ec vero predicta pecia de terra per iamdicte finis inclitum illut pro pars et vice ipsius ecclesie et per demandationem ipsius abbati tradidit ipsius maranci tali ordine, amodo et usque tres frudia recollecta licead ipse maranci vel eius eredes, ipsa terra laborare et seminare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et quantum victum alio annualiter usque ipso constitutum ibidem fecerint, totum sue sint potestatis: preter annualiter per nobum tempore …….. deant ad pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completo ipso constitutum inclita ipsa pecia, per iamdicte finis remittant ad potestate ipsius ecclesie. Unde pro taliter per vona combenientia per de mandationem ipsius abbati guadia mihi ipse maranci dedit et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia etc. Statuta multa decem auri solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui. + ego benedictus + ego guiso + ego mari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.