Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXLIX
Signature: DCXLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
x
+ In nomine domini, domno basili divina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo quinto anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense februario, indictione. Ideoque ego infantulo nomine iohannello filius iohanni, qui sum commorantes intus cibitatem lucerie, clarefacio, quia iohannes genitor meus per tot temporis spatium ex oc seculo transiens et ego predictus infantulo cum maria genitrice mea relictus sum, et nunc quidem in parbam etatem me esse profiteor et a periculo famis et nuditate oppressum pro temporibus malis quod advenerunt. Ideo et nil habeo, unde vibere valeam; propterea declaro me habere una sorte in ipsa sortione de ipsi patrui mei nomine grimoaldi et damiani tertia pars da ipsi recipiente in ecclesia cui vocabulum est sanctorum apostolorum philippi et iacobi et in ipso ortale, tali quidem sortiones, quali et in ipsa predicta ecclesia et alia rebus territorie culte et inculte per diversis locis per proprio territorio lucerino pertinentem michi a supradicto genitorem meum. Unde congruum michi est ex mea hereditate in aliquantulum bindere et pretium recipere, quatenus de ipso pretium aliquantulum evadere possam et a periculo nuditatis operiam. Set, dum dicit per doctis hominibus, ut nisi ego ad seniorem et iudicem proclamaret, et causam mee necessitatis illorum notam faceret, secundum legis rationem illam vindere minime poteret; Unde pro hanc rem presentia sillitti iudicem abii et illuc reclamabi, ut ab eius celsitudinem datam absolutionem michi ipsa predicta sortiones de ipsa predicta ecclesia et de ipso ortale benundandi et in oc tempore pessimo non perirem. Cumque isdem prephatus iudex meam audisset proclamationem, nec non et nostram vidit inopiam, consideravit isto validissimo tempore ac per semetipsum cum aliis viris deum timentibus super ipsam ecclesiam et super ipso ortale perrexerunt, ut inquirerent et prospicerent atque subtilius appretiarent, ut ego prephatus infantulus propter honorem solidorum damnietatem non aberem, et simul ab anc inhopiam et nuditatem, in quibus oppressu sum, evadere valeam, antequam mala morte deficiam, ne post meam crudelem necationem aliquid homo inrationabiliter eam possideam; et ego predictus infantulus exinde coram eis cartulam emitteret et pretium reciperet, atque ipsis pro corroborandam in ea se suis manibus asscriberent, ut in futuro firmum stabilemque maneret, et isdem notarius, qui pro is rationibus cartulam scripserit, sine condemnationem legis ex oc securus maneret. Cumque isdem iudicem cum ipsis hominibus deum timentibus ipsa sortiones de ipsa ecclesia et de ipso ortale inquirerent et apppretiarent, atque diligenter et subtiliter pro dei timore prescrutarent, Statimque uno hore dixerunt, ut ipsa predicta sorte mea de ipsa predicta ecclesia et de ipso ortale valerent uno aureo solido constantino, et per bonam moderationem adiunxerunt ibi sex miliarisi ex rame bona. Set iuxta temporis qualitatem arbitratum est, ut non tantum valeret, set minus. Tamen, ut mercedem ibi sit et non peccatum, diligenter illut explere studuerunt, ut de ex eodem pretium aliquantulum, ut dixi ab hoc tempore famis evadere possam: quibus prephatus iudicem cum ipsis hominibus deum timentibus, qui hic subter conscripti sunt, divina inspiratione conpulsus et timore dei perterritum de mea quod sic agnovit necessitas, continuo michi infantuli firmam vindendi tribuerunt licentiam. Unde ego supradicta maria genitricem eiusdem infantuli declaro me quartam partem habere in ipsa predicta sorte de ipso filio meo de ipsa ecclesia et de ipso ortale pertinentem michi, et quod traditum abuit michi supradicto iohanne viro meo; modo namque spontanea mea bolumtatem congruum michi est bindere ipsa quartam partem ad commune cum ipso filio meo, nobiscum adessent advocatorem vel consentientes ragenfrit et damianus cognatus meus et patruo michi nominato iohannelli. Hec data nos proclamationem, et ipse iudex data simul nobis solutionem bindendi, una cum ipsi predictis nostris advocatoribus bone nostre bolumtates, per hanc enim videlicet cartulam benumdedimus tibi poterisi filio garempoti ipsa predicta sorte nostra de ipsa ecclesia et de ipso ortale in vico qui dicitur lamacupa, que habet fines ipso predicto ortale. De prima pars, quod est a fine de ipso vallone et ipsa terra vacua gauperti et dauferi et falconi, qui sunt veri germani filiique falconi clerici, inde sunt ad passum iustum mensuratum hominis mediocris persona per latitudo passi duo et duos pedes manuali. De secunda pars, quod est a fine de ipso ortale grimoaldi et damiani patrui mei, inde sunt per longitudo passi quadraginta quinque. De tertia pars, quod est a fine de ipsa iamdicta terra vacua de ipsi predicti filii falconi clerici, inde sunt per latitudo passi duo et duos pedes manuali. De quarta autem pars, quod est a fine de ipso hortale aymerici filii teuzi, inde sunt per longitudo usque in prioras fines passi quadraginta quinque. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de ipso predicto ortale et de ipsa ecclesia de finem in fine, quantum infra claustrum est, unde nec nobis, neque ab eheredibus nostris, verum etiam neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reservabimus requirendi. Set, qualiter edificiata est eadem nostra sorte de ipsa ecclesia et ipso ortale, cum viis et anditis sui, et cum inferius et superiusque suis, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum arboribus pomiferis qui in eodem ortale positi sunt, et cum quantum deus donaverit per suos fideles in ipsa aecclesia, potestatem abeatis amodo et in antea vos et vestris heredibus tollendi exinde talem sortem, quali a nos recepturi eramus exinde, sine contradictione nostra et de nostris heredibus requisitione, aut cuiuscumque alteri hominibus; set cum omnia infra se habentes, ut diximus, integra ipsa sorte nostra, de ipsa ecclesia et de ipso ortale benundedimus tibi cuiusdicto poterisi emtori nostro possidendum. Unde pro constabiliscendam tibi hanc nostram benditionem recepimus a te emtorem nostrum ipsum supradictum pretium: finitum est enim, Ea scilicet ratione, ut amodo et semper eadem nostra benditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere valeatis, et faciatis exinde, quemammodum tibi tuique heredibus placuerit. Unde guadia tibi una cum ipsi nostris advocatoribus dedimus, et mediatorem tibi posuimus benedicto clericum filium martini; et obligamus nos et nostris heredibus tibi nominato poterisi tuisque heredibus, ut hanc nostram benditionem, uti prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere debeamus per invitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quabis ingenium illut tornare et remobere quesierimus, primis homnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et decem aurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus in eadem guadia et per districto ipso mediatore, qui se tribuit vobis ad pignerandum homnia sua pignera legitimam et inlegitimam tamdiu, donec per invitis adimpleamus vobis iuxta uius textum cartule. Quem te adelmanno clericum et notarium hanc cartulam nostre benditionis hasscribere rogavimus, qui et interfuit. Actum in civitate Lucerie Indictione feliciter. + Ego qui supra sillitto iudice + Ego poto teste + Ego agelfrid.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXLIX, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc649/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success