Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLIII
Signature: DCLIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno domni paldolfi gloriosus princeps, et vicesimo quinto anno principatus domni laldolfi filii eius, et primo anno principatus domni paldolfi filii supradicti domni landolfi gloriosus princeps, mense aprilis, decima indictione. Ideoque ego mauro filius sasso, qualiter ante nobiliorum subscriptorum testium, sicut michi congruum est, bona etenim mea volumtatem et per eadem cartula canvio adque de presentem canviabit tibi petri filio idem petri una casa mea quod abeo intus cibitatem abellini, qui michi est pertinentes da bitulo filio petri ……. mulier nomine maria genitrici ipsius bituli, et ipsa casa solarata esse videtur infra ec finis: de uno capite fine platea, unde ire et redire debeatis ad ipsa casa cum vestris utilitatibus: de secunda parte fine muro de casa petri subdiaconi et notarii filii genci: de tertia parte fine media trasendella a casa mea mauri: de quarta parte fine casa mea mauri, quod tu petrus in canvium michi dedisti, sicut cartula mea continet. infra omnes supradicte finis tota et integra in ipsa casa solarata tibi petri in canvium dedit una cum solo et sedime suo, quomodo causa et cooperta est, et cum siriciriis et guttis da ipsa trasendella et da ipsa platea cecidentes, et cum trasita et exita sua per ipsa curte, cum vestris utilitatibus et cum omnibus suis pertinentiis illos tibi in canvium dedit, at semper abendum et possidendum, et faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis, sine contradictione mea et de meis eredibus aliqua requisitione; et pro anc mea vicariatione confirmandum et constabiliscendum continuo recepit a te iuxta legem in canvium ipsa casa tua, sicut cartula mea continet: finita est ipsa mea vicariatio, de quibus obligo me qui supra mauro adque eredes meos obligo tibi petri tuoque eredibus obligamus nos, ut iamdicta casa, que prediximus, antistemus et defensemus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus secundum legem; et si illut vobis non defensaberimus, aut si oc retornare aut remobere, seu tollere aut contrare, vel minuare presunxerimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra vacua et tacita sint, et viginti solidi constantini ego et meos eredes tibi petri tuoque eredibus conponere obligamus, et in antea per invitis semper taciti et contemtis maneamus, et ipsa casa per iamdicte finis antistemus et defensemus ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus secundum legem langnobardorum per supradicta pena obligata et faciatis tu supradictus petrus et tuos eredes de predicta casa per iamdicte finis omnia, quomodo et qualiter volueritis, sine contradictione mea mauri et de meis eredibus per supradicta pena obligata. veruntamen ipsa casa, ut diximus, esse videtur infra ec finis et mensurie: da parte de ipsa platea sunt pedes septe sommisse uno, et da parte da ipsa trasendella sunt pedes septe planta una, et talis est ipse pedes, quantum ista cartula in capite abet latitudo. Quod te iaquintus subdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino mense et indictione feliciter. + ego berenardus + ego dauferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc653/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success