Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXVIII
Signature: DCLXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
x
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo septimo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense september, duodecima indictione. Ideoque ego vir nomine iohanne filius quondam lucerini, qui sum commorantes intus cibitate lucerie, clarefacio enim me pertinentem abere ex predictum genitorem meum huno casile bacuum foras iuxta ipso muro uius prefate urbis lucerie had ipsa pusterula, que cognominatur horsoaldi, que is iamdicto casile michi illum vindere congruum est et michi exinde mea congruitate perficiendum, quam et ego mulier nomine horsa et filia quondam (deest nomen) que sum uxor eius, clarefacio quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus suis quartam partem michi emisit per suum scriptum murgincap hab illo michi firmatum. Set audientes nos ea que in edicti capitulo continet, quod mulier sine notitia iudici, aut sine consensu parentu suorum, vel illi in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere potuerit, Unde pro oc hopsecrare cepi eundem vir meus, quam et petrus filius quondam martini et iaquinto filius quondam sesami, qui sunt parentibus atque consentientibus meis, ut michi prenominate mulieri esse consentientes, at illi michi consentientes fuerunt. Interea una cum eodem vir meus, quam et iamdictis parentibus atque consentientibus meis, coram presentia sillitti iudicem ibimus, et aliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti sunt, ibimus, et hanc causam ei per hordinem intimabimus atque eum hopsecrabimus, ut michi prenominate mulieri preberet licentiam vindendi. Prephatus iudex, dum hoc audisset, cepit me diligenter inquirere, ne forte hab ipso viro meo aut quabis ominem aliquam pateret violentia. Ego vero absque ulla violentia, set vona mea patefeci esse volumptate absque ulla violentia: predictus iudex, dum absque ulla violentia nos esse conspexisset et vona hagnobisset volumtate, ideo michi firmam vindendi tribuit licentiam. Post accepta namque licentiam hab eodem iudicem, et iusta legem michi consentientem ipse vir meus quam et iamdictis parentibus atque consentientibus meis, qui in eadem carta una nobiscum manum inposuerunt, sic nobis congruum et aptum esse videtur, vona etenim nostra volumptate per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus tibi rossemanni filio micheli integrum et funditus ipso casile que abet fines. De prima pars, quod est ab ipsa terra bacua hambrosii filii petri, inde sunt per latitudo pedes viginti tres: De secunda pars, quod est ab ipsa via publica, que recte pergit ad ipsa labandaria, inde sunt in longitudo pedes quinquaginta: De tertia namque pars, quod est ab ipsa platea et fine ipsa predicta pustela, inde sunt per latitudo pedes decem et septem et uno semisse: De quarta hautem pars, quod est ab ipso muro uius prephate cibitatis lucerie, inde sunt per longitudo ad pedem iustum mensuratum hominis mediocris persona, qualiter in ista cartula consignatum est, usque in prioras fines pedes quinquaginta et uno semisse. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de fine in finem, quantum infra claupstrum est, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, verum etiam neque ad nullum quempiam ominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi; Set, qualiter est ab ipso casile, una cum viis et anditis suis, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum inferius superiusque suis, nec non et cum suis omnibus pertinentiis integrum, velut prelegitur, ipso predicto venundedimus tibi cuiusdicto rossemanni possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te qui supradicto rossemanno unum aureum solidum sotericum holotarcho: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum supradictum pretium, Ea scilicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem integra, velut prelegitur, abere et possidere baleatis, Et faciatis exinde, quemammodum tibi vel ad tuis eredibus placuerit, sine contradictione nostra et de nostris eredibus, vel cuiuscumque hominibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus iaquinto filium sesami; et obligamus nos et nostros obligamus eredes tibi cuiusdicto rossemanni emptori nostro tuique eredibus, ut hanc nostra vinditio integra, velut prelegitur, nos ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus. Quod si noluerimus, aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium, seu per qualiscumque inventa ratione illut que prelegitur, vobis retornare aut remobere quesierimus, seu defensare noluerimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint, et duplum supradictum pretium vobis componere placitamus, et in antea taciti et contempti maneamus per invitis, et quicquit remelioratam esse paruerit per vestrum laborem, sup estimationem pretii vobis restituamus. De colludio autem, si a bos pulsati fuerimus, ad sancta dei evangelia vobis satisfaciemus, ita ut nostrum non sit colludium, per eandem guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia causa sua legitima et inlegitima tamdiu, donec per invitis adinpleamus vobis iusta uius testum cartule. Quem te deusdede diaconus et notarius hanc cartulam nostre vinditionis scribere rogabimus. Actum in civitate lucerie et interfui Mense et indictione superscripsi feliciter. + Ego qui supra silitto iudice + Ego agelfrid + Ego poto teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc668/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success