Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXV
Signature: DCLXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
x
+ In nomine domini anno bicesimo sexto principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense aprelis, duodecima indictione. Ideoque ego falco filius quondam orriti declaro, quoniam a gravissima infirmitate corpori meo sum depreensum, unde bitam finire spero, set tamen aduc legitima abeo tota mente et recte loquere possum; cogitabi enim umana fragilitas et oc mundum instabile, ne subito die mortis mihi ebenerit et ne rebus et causa mea iniudicatam relinquat, palamfacio quoram subscripto notario et alii testes, quia abeo una filia nomine maria, que in casa mea in capillo relinquo, et alio filio meo masculino nomine iohannes qui est clericus, et mari cognato meus que per firma cartula de antea affiliabi in omnibus rebus et causa mea stabile et mobile talem sortionem, quale et ipse iohannes clericus filio meus, quia per unc scriptum testamenti iudico et statuo, et in manum illut committo ferrandi filio quondam romoaldi et iaquinti presbiteri filio mastali presbiteri, ut si me mors preoccupaberit, tortora uxor mea abeat et deteneat sue potestatis a super suum morgincab de omni rebus et causa mea, stabile et movile ususfruendi nomine, qualiter per legem relinquere et iudicare possum, et de ipso frudium faciendum quod voluerit; et potestatem abeat ipsa uxor mea diebus vite sue inclita casa mea, ubi ego et ipsa uxor mea residenti sumus in locum casolla11Casolla, vicus apud Nuceriam., et medietatem de inclita casa, 1Casolla, vicus apud Nuceriam. mea de intus ipso castellum in iamdicte case residere et abitare, et sue utilitatis iusta rationem ibidem facere; si autem nubserit, seu mortua fuerit, scepto ipsa sua quarta, inclita ipsa rebus et ipse case stavile et movile, quod pro vibendum tenuerit, redeant ad potestate ipsius iohanni clerici et ipsius mari filio et affiliato meus, dividendum inter se equaliter illis et illorum eredes, et ipsa omnis alia rebus mea stavile et movile similiter ebeniat ad potestate ipsius iohanni clerici et ipsius mari et ad illorum eredes, dividendum illis inter se, sicut supradiximus, et faciendum inde omnia quod voluerit, et ipse iohannes clericus filio meus abeat sue potestatis una iumenta abente piloscaciu22piloscaciu, idest pullus equinus: intelligitur ea aetate, qua mutat pilos nativitatis. (Deest in Du Cange)., et faciendum 2piloscaciu, idest pullus equinus: intelligitur ea aetate, qua mutat pilos nativitatis. (Deest in Du Cange). inde omnia quod voluerint, et deat ipse iohannes clericus in manum ipsius ferrandi et iaquinti presbiteri duodecim auri tari, et ipse iohannes clericus et ipso mari tollant de mea causa movilia per appretiatum octo auri tari voni in manum ipsorum ferrandi et iaquinti presbiteri, ut compleant se toti supradicti tari pro meis salutis anime biginti, et de ipsi tari deant duo auri tari in congregatione sancte marie plevis nucerie, et ipsi decem et octo auri tari quod inde remanserit, distribuant illis pro meis salutis anime, et faciant mihi sebtima, et trentuale, et centum dies, et annuale, et sicut eorum deus melius inspiraberit. Seu et iudico, ut ipsa maria filla mea, usque dum benerit sivi maritum copulandum, ipsi iohannes clericus et mari, vel illorum eredes, illam notrire et bestire et calciare, sicut meruerit et eorum fuerit possivilitate; et quando ipsa maria ipsi iohannes clericus et mari nubta tradiderint ad parens noster, deant illis ad ipsa maria de causa sua mobilia scirfa33scirfa vel scirpha, idem ac palea. Hic usurpatur pro stramento tori. et pannos et rame, sicuti alter parens noster dederit ad filia 3scirfa vel scirpha, idem ac palea. Hic usurpatur pro stramento tori. sua, ut bonus pareat; et si ipsa maria sorore illorum, sicut diximus, dotare non boluerint illis vel illorum eredes, quia iudico, ut a presentis tollat ipsa maria filia nostra de omnis rebus causa nostra stavile et mobile inclita sortione, qualiter per legem ominibus langobardi iudicare et relinquere potet ad una filia femina, qui in capillo relinquent. Seu et iudico, ut ipse iohannes clericus filio meus abeat et deteneat sue potestatis omnes sua parata et conquisita quod modo abet, et faciat inde omnia quod voluerit; et si ipse mari aliquit conquisitum abet, similiter securiter illut abeat sivi, et faciat inde omnia quod boluerit. Quod si taliter omnia, quomodo et qualiter superius iudicavi, aliquit inde eredes meas contradixerint, et talia non adimpleverint, et eos remobere boluerint, tunc per vona comvenientia obligo eredes meas ad componendum ad illi ominibus, cui unc scriptum testamenti in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et sicut et qualiter superius disposui et iudicavi, omni tempore firmum et stabilem permanead in iamdicta ratione, et taliter scribere rogavimus te romoaldus notarius, actum nuceria + ego qui supra truppoaldus presbiter at abbas + ego stefanus presbiter + ego lando presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc675/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success