useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXI
Signature: DCLXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi temporibus domni sergii gloriosi ducis et imperialis patricii anno tertiodecimo, et primo anno domni iohannis gloriosi ducis filii eius, die vicesima secunda mensis nobembrii, indictione tertiadecima, amalfi. Certum est me sergius domini gratia presbiter et abbas monasterii beate et gloriose dei semperque genitricis marie et beato benedicto confessores qui dedicatum est in ercli, per absolutionem vero suprascripte gloriose potestatis, et una mecum astantibus cuncta, nostra congregationem suprascripti nostri monasterii, cum eorum consensum et voluntate a presenti die prontissima voluntate scrivere et firmare visi sumus vobis domno sergio filio domni iohannis de maurone comite hanc chartulam ordinis seu combenientie, quod vobiscum fecimus, eo quod ante os annos venumdederat domnus leo presbiter et abbas suprascripti monasterii per chartulam at suprascripto domno iohanni genitori vestri quarta pars de omnia cum omnibus, quantum abuit ipse suprascriptus monasterius a medio flumen de cetaria indat partem orientem usque ad finem vestra de fonti; modo vero per ipsa suprascripta combenientiam dedimus et tradidimus vobis at transactum pro ipsa suprascripta compara11compara ex italica voce compra: emptio. suprascripti vestri genitori omnia cum omnibus, quantum abuit ipse predictus 1compara ex italica voce compra: emptio. monasterius ab ipsa cripta de supra cetaria usque ad predictam finem vestram de fonti, ut omni tempore siat ipsa finis inter causa suprascripti monasterii et causa vestra, sicut salet ipsa cripta de supra ipsa cripta de ipsa plaia de citaria, in susu indat parte septemtrionis per ipsa predicta cripta, in quantum nostra pertinentia est; ut iam neque nos, neque posteris nostri successoris abeamus potestate transire ipsa predicta cripta, in iusum indat causa suprascripti monasterii, per nullam occasionem in perpetuum, et ipsa predicta cripta de ipsa predicta plaia de citaria siat omni tempore vestra et de vestris heredibus, quia dedimus vobis illa per suprascripta combenientia, et firmavimus vobis exinde hanc plenariam securitatem in omnem deliberationem et in omnem decisitionem, ut si quolibet tempore per quobis modum vel ingenium, sive nos, vel nostri posteris successoris, aut per summissam persona, vobis vel at vestris heredibus, a supra ipsa predicta cripta transire presumserimus, aut ipsa predicta cripta vobis vel at vestris heredibus tollere voluerimus, componere promittimus nos et nostri posteri successoris vobis et at vestris heredibus auri solidi centum bitiantei, et hec chartula sit firma in perpetuum. Solummodo reclaramus, ut si perdideritis vos vel vestris heredibus aliquod de ipsa predicta hereditatem, quam vobis modo dedimus, redire vobis debeatis at ipsa predicta compara suprascripti vestri genitoris. + ego iohannes filius nicete protospatharii testis sum + + (Ego milelitus malii testor) + Ego sergius filius constantini filius leone de constantino comite testis sum + Ego iohannes scriva filius pulcari scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.