Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXIX
Signature: DCLXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
x
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinquagesimo hoctabo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense agusto, duodecima indictione. Ideoque ego vir nomine adelmanno filius quondam iohanni, qui sum commorantes intus cibitate luceria, clarefacio enim, quia pertinentem michi abeo una casa edificiatam clausam et cohopertam intus in anc predicta cibitate luceria, quam ante hos annos emptam illam abeo a berto filio quondam (deest nomen), sicut ipsum nostrum continet brebe, qui isdicta casa mihi bindere congruum est, et mea congruitate ex isdem perficiendam. Quam et ego mulier nomine maria, que sum uxor eius et filia quondam iohanni declaro enim, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus suis quartam partem michi emisit per suum scriptum murgincab ab illo michi firmatum. Set audientes nos ea que in edicti capitulo continet, quod mulier sine notitia iudicis, aut sine consensu parentum suorum, vel illi in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere poterit, pro hoc hobsecrare cepi eundem vir meus, quam et benedictus et petro veri germani mei et filii supradicti iohanni genitori mei, qui sunt mundoalt seu consentientibus meis, ut michi predicte mulieri iusta legem fieret consentientes, at illi michi consentientes fuerunt. Interea una cum ipsis et cum eodem vir meus presentia, hottoni iudicis et aliis nobiliores hominibus, qui hic subter conscripti sunt, et hanc causam eis per hordinem intimabimus, atque ipso predicto iudici obsecrabimus, ut michi predicte mulieri iusta eadem legem preberet licentiam vindendi. Predictus iudex, dum hoc audisset, cepit me diligenter inquirere, ne forte ab ipso viro meo, aut a quabis hominem aliqua pateret violentia. Ego vero vona mea indicabi esse volumptate absque ulla biolentia. Predictus iudex, dum absque ulla violentia nos esse conspexisset, et vona mea agnobisset volumptate, ideo michi firmam vindendi tribuit licentia. Per accepta namque licentiam ab eodem iudice, et iusta legem michi consentiente ipse vir meus quam et iamdictis parentibus atque consentientibus meis, qui una nobiscum manum imposuerunt, sic nobis congruum et abtum esse videtur, vona etenim nostra volumptate per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus tibi amelfrit filio ragengnardi integram et funditus ipsa iamdicta casa que abet fines. De prima pars quod est a sciricindio11sciricindium, seu stericidium valet stillicidium, quod est gutta: dicebatur ad definiendos limitesvel agros. et fine 1sciricindium, seu stericidium valet stillicidium, quod est gutta: dicebatur ad definiendos limites vel agros. ipsa platea ante eodem casa, inde sunt infra capsu ad iustum mensuratum hominis mediocris persona, qualiter in ista cartula consingnantum est, numero pedes triginta tribus et una planta manus: De secunda namque pars, quod est ab ipsa palumbola et fine ipso casile ascari et cotunei filii adelgrimi, inde sunt infra cabsum pedes sedecim et semmisse et planta manus: De tertia vero pars, quod est a inedia trasenda et fine ipsa casa iaspidi filii dardani, inde infra cabsu pedes triginta tribus: De quarta autem pars, quod est ab ipsa trasenda puplica et fine ipsa casa madelperti clerici filii iaquinti, inde sunt infra cabsum usque in prioras fines pedes decem et septem et semmisse. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de fine in finem,quantum infra claustrum est de ex eodem casa, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad.nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi. Set, qualiter edificiata est, eadem casa una cum sedimine, solo, tecto, et parietibus, et sciricindia, et andita sua, et cum legitima ingressa et regressa sua, et cum inferius et superiusque suis, et cum suis omnibus pertinentiis integra, velut prelegitur, venumdedimus tibi cuiusdicto emptori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam tibi atque confirmandam hanc nostra binditione manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te predictum emptorem nostrum septem aurei solidi constantini: finitum est enim, Ea videlicet ratione, ut amodo et semper eadem nostra vinditione integra, velut prelegitur, abere et possidere baleatis, et faciatis exinde quemammodum tibi vel at tuis eredibus placuerit, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus iohanne filium andree, et obligamus nos et nostros eredes vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus heredibus, ut anc nostra vinditione integra, velut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus antistare et defendere debeamus. Quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quobis ingenium hanc nostram vinditionem vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint, et decem aurei solidi constantini nos et nostros eredes vobis cuiusdicto emptori nostro vestrisque eredibus componere obligamus, et in antea taciti et confusi maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pingnerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima tampdiu, donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius textum cartule. Quem te deusdede diaconum et notarium han cartulam nostre binditionis hasscribere rogabimus actum in civitate luceria, Qui et interfui, Mense et indictione superscripsi feliciter. + Ego qui supra otto iudice + Ego poto teste + Ego agelfrid.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc679/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success