useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXIII
Signature: DCLXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1015
  
x
+ In nomine domini bicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, mense ianuarius, tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me falco filio alexandri, eo quod ante presentia romoaldi iudici et alii testes per bona combenientiam tradidit michi ad tenendum et laborandum maio filio domnelli una pecia de terra cum arbusto bitatum, quod abuit in locum solofre, ubi proprio ad cerbitu dicitur, rotense finibus, qui est per ec finis et mensurie: da partibus orientis fine de eredes sparani, sicut termiti ficti sunt et sepe discernit, sunt inde passi quadraginta: da partibus meridie fine unde olim biti fuit, qui erga ipso ribus descendit, sunt inde passi centum biginti: da partibus occidentis fine bia puplica, sunt inde passi triginta duo: da partibus septemtrionalis fine sortione ciceri et aurie uxoris sue, que fuit filia iaquinti presbiteri, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi nonaginta quinque et pedem unum; et rebolbente per ipsa fine in partibus meridie passi duo; et iterum rebolbente in partibus orientis per fine ipsorum nominati vir et uxor, sicut termiti ficti sunt, et coniungentes in priore fine sunt inde passi sex minus pedem unum, totum ad iusto passum ominis mensuratum; ec bero rebus per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut michi ad tenendum et laborandum tradidit, tali ordinem, ut amodo et omni tempore liceat me et meis eredibus inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie nostre potestatis tenere et laborare, et fobeas et omnis nostra utilitatem per rationem ibidem facere, et acto tempore arbusto ipso potemus, propaginemus, et cultemus de super et de supter, et, ubi meruerit, arbores et bites ibidem plantemus, et totum eos laboremus et cultemus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiat et ad ultamentum11ad ultamentum perbeniat, idest, omnes terrae labores ex omni parte perficiantur. perbeniat, et totum bene pareat laboratum et cultatum, et acto 1ad ultamentum perbeniat, idest, omnes terrae labores ex omni parte perficiantur. tempore arbusto ipso bindemiemus; et per tempore de bindemie faciamus scire ipsum maio et eius eredes pro ipsa sua sortionem de ipso binum recipiendum, et quantum binum inde fecerimus, totum illut dibidere nobiscum et cum nostris eredibus ibidem in ipso locum ad palmentum per medium: nos et nostris eredibus tollamus inde inclita medietatem, et ille et suos eredes tollat ipsa alia medietatem, et ille et suos eredes dare nobis organea, ubi ipsa eius sortione de ipso binum reponere possamus, et nos et nostris eredibus organea ipsa conciemus, sicut meruerit, et reponamus eos in casa nostra quod ibi abuerimus, et ipsa eius sortione de ipso binum ibidem mittere et salbum illut faciamus per omnes bices, usque dum direxerit ille et eius eredes, et illut exinde tollere faciat, scepto degeneratione puplica et de igne et de mures; et, donec ibidem steterit ipse omo, quod ille et eius eredes ibidem dirigit pro ipsa eius sortionem de ipso binum recepiendum, ut nos et nostris eredibus illum nutricemus secundum nostram possibilitatem, et quante noci et pera inde collexerimus annualiter, demus ei inde medietatem, et medietatem nobis abeamus, et de que annualiter in ipsa rebus seminaberimus, demus ei inde terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; unde per bona combenientiam guadia michi ipse maio dedit et mediatorem michi posuit sillicto filium andree; et per eadem guadia obligabit se et suos eredes amodo et omni tempore defensare michi meique eredibus inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie cum bice de bia sua da omnis omines omnique partibus, et illut nobis tollere aut contrare non querat; et quale tempore nos aut nostris eredibus rebus ipsa tenere et laborare noluerimus, liceat nos et nostris eredibus inde exire cum omnis nostru iusto conquisitum, et inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie rebertas ad potestate ipsius maioni et de eius eredes, et nos et nostris eredibus nulla sortionem inde tollere queramus: tantum rebus ipsa laborata et cultatam rebertas ad potestates ipsius maioni et de eius eredes. Iterum, et si nos aut nostris eredibus de ac terra exierimus pro qualibet occasione et in alia ad abitandum perrexerimus, ut inclita rebus ipsa rebertas ad potestates ipsius maioni et de eius eredes; et si infra tres anni nos aut nostris eredibus in ac terra rebersi fuerimus ad abitandum, ut inclita rebus ipsa per iamdicte finis et mensurie rebertas ad potestates nostra et de nostris eredibus, illut abendum in supradicto ordinem, scepto frudium de ipso annum quod rebersi fuerimus, siant ad potestates de ominem illum qui illut laboraberit; quod si taliter omnia suprascripta ipse maio et eius eredes michi meique eredibus non adinpleberit et aliquit inde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligabit se et suos eredes componere michi meique eredibus biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta per inbitis nobis adimpleret, verumtamen, et si parutus fuerit in ipsa rebus, ut per tertia bices ibi pastenaberimus et plantimen ipsa ibi non preserit11et plantimen ipsa ibi non preserit, vernacula locutio, quae sonat: et plantae ipsae ibi minime radicescerent., solutis inde maneamus nos 1et plantimen ipsa ibi non preserit, vernacula locutio, quae sonat: et plantae ipsae ibi minime radicescerent. et nostris eredibus, absque calumnie per supradicta guadia et guadia et obligata penam, et omni tempore abeamus nos et nostris eredibus ipsa rebus clusa de tribus partibus, ut bobem et caballum inde intrare non possat, et unc brebem scripsi ego iso presbiter et notarius qui interfui. + Ego qui supra romoaldo + Ego iohannes presbiter + Ego iaquintu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.