useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXIX
Signature: DCLXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1015
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi, temporibus domni sergii gloriosi ducis et imperialis patricii anno quartodecimo, et secundo anno domni iohannis gloriosi ducis filii eius, die vicesima quinta mensis septembrii, indictione quartadecima, amalfi. Certum est me guttus filius leonis de gutto de iohanne de domna blacta a presenti die pruntissima voluntate scrivere et firmare visus sum vobis sergio filio iohannis de maurone comite hanc chartulam securitatis de causatione, quod vobiscum abuimus de ipsum monte quod dicitur carbonario supra embricem quantum est ab ipsa via puplica in susum, et de latitudine quantum est de finem in finem nominatim ipsa via, quod proclamat ipsa securitatis quam exinde fecerat suprascriptus leo genitor noster cum ipsis allolesi, dicendo vos a parte vestra, quia medietatem de ipsum predictum monte, quantum est ab ipsa predicta via puplica in susum, nostra causa est, et vos et suprascriptus iohannes genitor noster illud dominavimus et frugiavimus odie per quadragintam annis et plus; et nos dicendo a parte nostra: absit oc et beritas non est, ut in ipsum predictum montem aliquod abuissetis aut dominassetis, neque vos, neque suprascriptus iohannes genitor vester, quia totus ipse predictus montis mea causa est, quia mihi obbenit de conparatum et in donationem ab ipsis suprascriptis allolensis et circlesis et ab aliis hominibus. Unde inter nos causationes multas abuimus, et nobis altercantibus perreximus exinde at iudicium ante presentia suprascripta gloriosa potestate, et iudicata sunt exinde inter nos sacramenta; post vero preceptum iudicium venimus vobiscum exinde in combenientia berbo gratie, et bone voluntatis dedistis nobis exinde auri tari decem, quod aput me abeo sine minuitatem, et nos vobis dedimus et largivimus tertiam partem de ipsum suprascriptum monte, Ut omni tempore nos et heredes nostris abeamus et dominemus, seu frugiemus exinde partes duas, et nos et vestris heredibus portionem una, hoc est tertie, et firmavimus vobis exinde hanc plenariam securitatem in omnem deliberationem et in omnem decisitionem. Ut si quolivet tempore per quovis modum vel ingenium, sive nos, vel nostri heredes, aut quabiscumque alia umana persona te suprascriptus sergio, vel tuos heredes, de ipse predicte tertie de ipsum predictum monte querere aut contrare presumserimus, componere promittimus nos et nostri heredes, vobis et at vestris heredibus auri solidos triginta bitianteos, et hec chartula sit firma im perpetuum; solummodo reclaramus, ut si venerit vobis ipsis insertelli de supra ipsa via in ipsa portione vestra et voluerimus nos illis recipere in camnium, vos nobis eos dare debeatis, et nos vobis exinde dare debeamus at vicem due partis de ipse portionis nostre per mensuria ibidem iusta finem vestram in locum, quale vobis placuerit. + Ego leo filius domni boni diaconi testis sum + Ego manso filius domni leonis monachi sclabulini testis sum + Ego constantinus filius leonis curialis testis sum + Ego iohannes scriva filius pulcari scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.