useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXVIII
Signature: DCLXXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
   
x
A. D. 101511Codicis nostri Palaeographiae studiosis satisfacturos putavimus, si huius Morgencab specimentraderemus; sive quod prae aliis elegantiorem praebeat oblongi, ut aiunt, characteris formam,quae Saec. XI lapsu, sub Northmannorum praesertim ditione, penes Notarios in consuetudinemvenit, sive quod haec una in tot Tabularii Cavensis membranis, nonnulla exhibeat deauratis literiscontexta verba, quibus personarum nomina et rerum quartae uxoriae describuntur. 1Codicis nostri Palaeographiae studiosis satisfacturos putavimus, si huius Morgencab specimen traderemus; sive quod prae aliis elegantiorem praebeat oblongi, ut aiunt, characteris formam, quae Saec. XI lapsu, sub Northmannorum praesertim ditione, penes Notarios in consuetudinem venit, sive quod haec una in tot Tabularii Cavensis membranis, nonnulla exhibeat deauratis literis contexta verba, quibus personarum nomina et rerum quartae uxoriae describuntur. + In nomine domini bicesimo septimo anno principatus domni nostri Waimarii gloriosi principis, mense iunius, tertiadecima indictione. Clarefacio ego verengnarius comes filius veregnarii comitis, quoniam dei protegentis misericordia in meo coniugio sociatus sum te videlicet .... Rodelinda filia quondam atenolfi comitis, et, ut ammonet ritus ac lex gentis nostre lagnobardorum, Hodie, quod est alio die nuptiarum, ante supradictus excellentissimus Rex ac princeps noster Hostendi Hunc libellum scriptum a testibus Roboratum et dixi exce ……. do, ut in futurum pro Hanc rem periurium non percurrat; Hidcirco ante parentibus nostrisque amicis, ut dudum dicam, secundum ritus gentis nostre per verbum et absolutioneni predicti genitori mei, ipsumqui astante, per Hunc scriptum morgincaput trado tibi nominate Rodelende uxori mee Quarta enim partem de ex omnibus rebus supstantiis meis, Hi sunt casis et intrinsecus casis, territorie, Vineis, arbusta, castanieta, Holibeta, Quertieta, Campis, Silbis, pratis, pascuis ……. paludibus, Finibus et Viis suis, montibus et collibus et planitiis, nec non et universis prediis, Movile atque inmovile, aurum et argentum et gemmas, pannos sericos et lineos, peculiis maioribus et de minoribus, Servis et de ancillis, Hoc est de omnia et in omnibus quod nunc aveo, vel quod in antea undecumque aut quomodocumque michi pertinentes fuerit abere, Sive quod ex paterna et materna supstantia quod michi abere successerit, de totum tivi nominate Rodelende uxori mee dedi atque tradidi; Ea quidem videlicet ratione, ut ab odiernum diem at tua que supra uxori mee sit potestates iuxta faciendum exinde omnia quod volueritis. Sub sequentem ego qui supra nominatus veregnarius genitor eius obligo me et meis eredibus, ut si forsitan veregnarius filius meus ante me defunctus fuerit, vibente te, tunc demus nominate Rodelende nure mee inclita ipsa quartam partem de omnis rebus supstantiis et casis et movilibus, quod ipsius fili mei de omnis rebus et causam meam evenerit, vel evenire debet; quam si post meum hobitum ipse filius meus remansisset, similiter et demus tivi inclita quartam partem de omnis rebus et causam ipsius veregneri filius meus quod nunc abet, vel quod in antea undecumque parare, aut conquidere potuerit et ei pertinentes fuerit habere, ad securiter omni tempore tu et tuos eredes inclita ipsa quarta habendi et faciendi exinde iuxta lex quod volueritis. Et neque a nos superius dicti pater et filius, neque a nostris heredibus, neque a nullus quemquam hominibus aveatis exinde aliquando aliquam requisitione, Set perpetuis temporibus illut avere et possidere valeatis, quod vero scriptum morgincaput in eo hordine perpetuum firmum permaneat. Quam te Roderisius notarius actum salerno scribere rogavimus. + Ego lodelgrimo + Ego landolfus + Ego imetancus comes + Ego alfanus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.