Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXV
Signature: DCLXXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1015
x
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense martius, tertiadecima indictione. memoratorium factu a me urso atrianense filius quondam lupeni, eo quod ante subscribti teste per unc scribtum per vona combenientia trado ad tenendum et laborandum et frugiandum mulieris nomine grusa, que fuit uxor iohanni nubidi, una clusuria de terra mea cum binea in locum beteri finibus salernitane, quod ante os annos per firma scribtionem mihi venumdederunt predictum iohannes et grusa duobus pecie de terris cum bineis in eodem loco veteri, sicud ipsa scribtio continet qui scripta est per roderisi notario et aliis sufficienter roborata. Et ydeo per bona comvenientia tradidi ad potestatem ipsius gruse ad laborandum una de ipse pecie per ec finis et mensuras: ha pars orientis fine bia publica, unde axscendunt et dexscendunt at mare, sunt inde passos quadraginta duo: halia quidem parte fine mea, sunt exinde passos sexsaginta duo; et rebolbente in pars septemtrionis per fine mea sunt exinde passos triginta usque ripa de predicto flubio: ha pars occidentis fine predicto flubio, sunt ab ipsa parte rectum mensuratum passos quinquaginta; ex alia quidem pars rectum mensuratum da ripa de ipso flubio usque ipsa priore bia passos sexsaginta octo. Ista pecia per iamdicte finis et mensuras inclita ei tradidimus ad laborandum, eo hordine, ut amodo et diebus bite sue potestatem abere ipsa terra cum binea, fobee et omnes sue utilitati iuxta rationem ibidem facere, et omines ad laborandum ibidem mittere, et per tempum, quando meruerit, annualiter tota ipsa binea laborare bona, sicud locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant; et quantum frudium exinde fecerit et exierit, totum sue sint potestatis amodo et diebus bite sue, faciendum exinde ipsa grusa de ipso frudium omnia quod boluerit, sine contrarietatem vel requisitionem nostram vel de nostris eredibus: tantum potestatem et licentiam abeant ipsa grusa et serbis suis, quando perrexerit ibique foras in ipsa rebus, in una de ipse casis abitare et residere amodo et diebus bite sue, et causam suam mobilia ibi ponere: tamen, ud parutus sit, et fecerimus nos vel nostros eredes in ipsa rebus, ubi boluerimus, casa, tunc potestatem abeant ipsa grusa introire et abitare cum hominibus suis, quod secum portabit, in ipsa casa frabita, quod nos fecerimus, introire cum causa mobilia et exire, qualiter boluerit; et per tempum, de bindemie potestatem habeant ipsa grusa bindemiare ibidem in palmentum nostrum, usque dum nos fecerimus nos in ipsa tradictione palmentum frabitum coniunctum cum casa frabita, quod nos stetimus frabicare, ad abendum et faciendum ipsa grusa et tenendum diebus bite sue; cannietum vero qui in suprascripta tradictionem est, per tempum, quando meruerit, faciamus nos vel nostros eredes scire ipsa grusa, ut dirigad ibi missos suos, et communiter abscidamus totum ipso cannietum, et dibidamus ipse canne per medietatem. Ita, sic, ud iam supradiximus, abeant et deteneant ipsa grusa in illo hordine et ratione diebus vite sue, sicud supra legitur; ad die bero hobiti sui inclita supradicta tradictione per iamdicte finis et mensuras rebertar ad nostram et de nostris eredibus potestatem, faciendum exinde omnia quod voluerimus. Unde in eo hordine per vona combenientia secundum lex et consuetudo nostre romanorum guadia mihi ipsa grusa dedit una cum iohanne atrianense adbocatore suum filium mauroni, et mediatorem mihi posuit predictum iohannes atrianense filius predicti mauroni; et per eadem guadia obligavit se ipsa grusa, ud si aliquit de omnia suprascripta diebus vite sueque gruse quesierit exinde remobere aut contrare, tunc per vona combenientia per ipsa guadia obligabit se ipsa grusa ad componendum michi meique eredibus auri solidos constantinos, et ipsa casa, quem nos stetimus frabicare ipsius gruse, sicud prelegitur, frabicemus nos illam bona ad calce et petre de longitudo pedes quadtuordecim, et lata pedes decem, ad iuxsto pedem manum omini, et abeant et deteneant ipsa grusa ipsa casa, sicud supradiximus, per suprascripta guadia et obligata pena. Et ego alderissi notarius unc brebem scribsi et interfui. + Ego guido + Ego petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc685/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success