Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXVI
Signature: DCLXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1015
x
+ In nomine domini bicesimo septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense martius, tertiadecima indictione. declaro ego iohannes filius quondam ursi, quoniam per firma cartula michi esse pertinentes a pars iohannis socero meo, qui bocabit russo, rebus sua de locum capaczana, ubi ad sabuculo dicitur, et congruum est michi exinde benumdare. Unde ante subscripto notario et testes ostedi exinde una cartula continentem: bisantio filius iohanni clarificabit abere una pecia de terra cum aliquante quertie in ipso locum capaczana, ubi proprio ad sabuculo dicitur, et, sicut ei congruum ei fuerad, illos benumdederad alfani consobrino fratrem suum filium petri, postmodum vero ipse alfanus illut benumdederad ipsius iohanni russo socero meus; modo quidem congruum est michi illut benumdare iohanni et andree germani filii supradicti bisantii; et ideo ego superius dictus iohannes, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate per anc cartulam benumdedi adque ad semper abendum confirmo vobis nominati iohanni et andree tota et inclita ipsa pecia de terra, qui est modo binea, sortione qui fuit ipsius bisantii, qui est ipsa pecia de terra cum binea infra ec finis: de subter parte fine ribus de sabuculo: de alia parte fine qui fuit ipsius iohanni soceri meo, quod paratum abuit da iaquinto filio iohanni mollo: de alia parte fine, sicut medio cristone discernit et aliquantum pertange ad fine de ominibus de copercle: de alia parte fine, sicut balloncello discernit et coniungente in predicto ribus de sabuculo; de ec vero supradicta rebus infra supradicte finis inclita quartam parte vobis exdicti germani benumdedimus, qui fuit sortione predicti bisantii genitori vestro, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum ambo supradicte cartule et cum ea que continet. Unde de supradicta mea bindictione nullam michi vel uxori mee, aut cuiqua omnibus, aut in quavis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere sortione, set, sicut diximus, funditus illut vobis benumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis, absque omni mea et de meis eredibus contrarietate vel requisitione. Unde pro confirmandam et stabiliscendam anc mea bindictione, nunc a presentis recepi a vos exinde auri tari quinque et medium tari, sicut inter nos combenit in omnis deliberatione; finitoque vero pretium ipsum aput nos, Ea ratione per bona combenientia guadia vobis nominati iohanni et andree dedi, et mediatorem vobis posui meipsum; et per ipsa guadia etc. Reliqua pars huius chartae ita est obrosa, ut minime intelligi possit praetium statutae mulctae, pro pactis non servatis, et nomen notarii qui hoc instrumentum exaravit. + Ego dauferius notarius me subscripsi + Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc686/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success