useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXXVII
Signature: DCLXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1015
  
x
+ In nomine domini vicesimo septimo hanno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense magius, tertiadecima indictione. memoratorium factum a nobis petrus filio quondam petri et alphanus filio ...... comiti, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia trado tibi iohanni filio quondam iohanni una pecia de terra bacua nostra, quod abemus in locum capaczana finibus salernitane, per finis et mensurie: ab oriente fine rotense, inde sunt passi biginti hocto: a pars septemtrionis fine nostra, sicut medio carbonario discernit, inde sunt passi sexaginta: a pars occidentis fine nostra, inde sunt passi biginti quadtuor: a meridie fine tuaque iohanni, inde sunt passi quinquaginta, totum ad iusto passum homini: per ipse finis et mensurie, sicut diximus, inclitum illut ipsius iohanni tradidimus in tali ordine, ut amodo et omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatis illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum iusta ratione, et totum illut pastenare debeant arbustum de bono bitineo et pomis, sicut meruerit, et totum illut cludere et clusum illut abeant, sicut meruerit, et omnis vinum et frugens quod de tota suprascripta rebus tollere, vel abere potuerit, amodo et usque octo anni completi, totum illut sibi abeant, faciendum inde quod boluerit; et quantum vinum inde exierit da ipsi octo anni in antea usque quadtuor anni, ut amodo se compleant duodecim anni, deant inde nobis inde ibique inclita una tertiam partem, due vero sortis inde sibi abeant; de que amodo ibi seminaberit, deant inde nobis terraticum secundum consuetudo de ipso locum. Ad completi vero ipsi duodecim anni, ut amodo se compleant, abeant in tota suprascripta rebus per suprascripta mensuria arbustum vonum, surtum, et operatum et factum seu pomis, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, et ubi meruerit, illut clusum: preter, ubi infra suprascripta rebus terra arida fuerit, et arbores vel vites ibidem surgere non potuerit, usque quadtuor vices illut pastenaberit, non siant inde nobis culpabiles de illut, ubi surgere non potuerit, et da ipsi duodecim anni completi in antea omni tempore per annum suo tempore totum ipso arbustum de super et de subter lavorare et cultare et propaginare, et, ubi meruerit, arbores et vites illut ibidem plantare et surgere, sicut meruerit, et sic per annum totum illut laborare, ut proficiant et non dispereant; et per annum de vindemie faciant nos scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, et illis totum ipso arbustum vindemiare, sicut meruerit, et poma inde colligere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique inter nos dibidamus per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et illis medietatem, et per annum deant nobis terraticum, sicut supradictum est; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea non boluerit rebus ipsa laborare aut tenere in suprascripto hordine, liceat illis inde exire cum omnis sua causa, et inclita suprascripta rebus perveniant ad nostram potestatem. de qua per vona combenientia guadia nobis ipse iohannes dedi, et mediatorem nobis posuit landenolfus comes filius ademari comitis; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si omnia suprascripta nobis non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per bona combenientia componere obligavit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego alfanus + Ego godeni comes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.