Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXC
Signature: DCXC
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1016
x
+ In nomine domini vicesimo sebtimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me guaiferius filius quondam guaiferi comiti in locum nucerie ante subscripti testes, per combenientia tradidit ego ad tenendum et lavorandum de rebus mea una pecia de terra campense, alfani et iohanni germani filii quondam maioni abitatores de nucerie, quod abeo in locum siano11Siano, vicus S. Severini in Princ. Saler. ubi propio cannitum dicitur, 1Siano, vicus S. Severini in Princ. Saler. et qui est propinquo ad badu maiore per as fines: ab oriente fine via antika; et a pars meridie fine de ominibus nucerini; et a pars occidentis similiter fine pubplica que pergit ad sarnu, et a subtus ipsa via usque padule quantum introire potueritis ad lavorandum; et a sebtentrionis similiter fine de ipsi nucerini usque ipsa via priora fines. Ideo, sicut diximus, ipsa predicta pecia per ipse predicte finis ipsorum predicti alfani et iohanni ad lavorandum illut tradidit in oc ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad sue et de suis eredibus sit potestatis ipsa iamdicta pecia illis tenere et dominare, et fobee et omnis sue utilitatis illis ibi facere iuxta ratione, et illut lavorare et seminare per omnis annum semente, qualiter voluerint, et omnis lavores qui illis ibidem fecerint, totum sue sint potestatis, faciendum quod voluerint: tantum per omnis annum deant illis vel eorum eredibus ad missum meum iuxto terraticum secundum consuetudo de ipso locum, et ad completo ipso constitutum ipsa predicta pecia rebertar ad nostra vel de nostris eredibus potestatis, faciendum inde quod voluerimus. Tantum, si illut seminatum abuerint ipso annum ad ipso constitutum, liceat illis inde exire cum ipsum lavores, sine omnis contrarietate nostra et de nostris eredibus, vel et de cuiquam ominibus qui per vobis illut datum paruerit. Tantum terraticum illut nobis daret iuxto, sicut dictum est. Unde pro taliter per vona combenientia guadia nobis ipsi predicti germani dederunt, et mediatorem nobis posuerunt mirando tio illorum filium quondam berenardi de ipso locum turricle; et per ipsa eadem guadia, etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Quod scripsi ego petrus clericus et notarius qui interfui. + Ego iohannes clericus + Ego dauferi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXC, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc690/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success