useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLVI
Signature: DCCLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1024
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto hanno principatus domni nostri guaimari, et sexto hanno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprelis, septima indictione. Ideoque ego sillictus filius stefani, de sicut mihi congruum esse videtur, bona enim mea volumptate ante subscripti testes per hanc cartulam venundedit tibi iohanni filio idem iohanni presbiteri per absolutione ipsius supradicti stefani genitori meo, ibidem astante tota et inclita ..... terra mea, qui est castanietum quem habeo in locum paternum, ubi ad masclatora dicitur, per as fines et mensurias: a pars orientis fine tuaque iohanni presbiteri, sunt passi triginta sex: a pars septemtrionis similiter fine tuaque iohanni presbiteri, passi quattuordecim minus gubitum unum: a pars occidentis fine de consortibus nostris passi quadraginta: a pars meridie fine dominici, passi decem et hocto et medium passum, totum mensuratum ad iusto passum homini; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se habentibus et cum vice de via sua, et cum omnis arboribus et pomifera sua, trasactibus nomen a funditus illos tibi qui supra iohanni presbiteri in integrum venundedit, unde nec mihi qui supra sellicti vinditori, neque quarta uxori mee, nec quarta genitrice mea, nec cuiqua hominibus nihil restitit, nec dicimus remanere sortionem. Et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea vinditionem nunc a presentis recepi a te qui supra iohanni presbiteri emtorem meum statutum pretium, idest aurei tari boni numerum duo et tertium de tari in omnem deliberationem, sicut inter nobis comvenit: finitoque vero pretium ipsum apud nos ea rationem, ut a nunc diem presenti et perpetuis temporibus tu qui supra iohanni presbiteri quam et tuis heredibus predicta mea vinditione, ut superius legitur, in omnibus securiter et firmiter eos habere et possidere valeatis, et faciatis exinde omnia quod volueritis, absque omni contrarietate mea aut cuiqua hominibus; ex qua promisi et guadia tibi qui supra iohanni presbiteri dedit, et mediatorem tibi posuit citru filium stefani presbiteri per absolutionem predicti stefani genitori meo; et per eadem guadia obligo me qui supra sellictus et meis filiis et heredes, tibi qui supra iohanni presbiteri quam et ad tuis heredibus, predicta mea vinditionem, ut superius legitur, a partibus uxori mee et a pars genitrice mea et da omnes homines antistare et defensare promittimus; quod si minime potuerimus eos vobis defensare, vel si nos ipsis forsitans per quolibet ingenium vinditionem istam, quam prelegitur, remobere aut retornare quesierimus, tunc ante omnia questio et causatio nostra sit exinde tacita et vacua et inanis, componere obligo me qui supra sellicti, vel meis filiis et heredes, ad componendum tibi tuique heredibus, vel cui cartula ista vice vestra in manu paruerit, viginti aurei solidi constantini, et quod apud vos fuerit remelioratum aut super factum edificium, sub estimatione pretii nos vobis restituamus; de colludio autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria, ista super scriptione vinditionis fecit per absolutionem predicti stefani genitori meo; si autem de esdicta mea vinditione vobis vel ad vestris heredibus causa fuerit exurte, et per bobis ipsis inde volueritis exe autores et defensores, in omnibus licentiam et potestatem abeatis vos et vestris heredibus, cum ista cartula et cum omnis alia monimen et ratione, que inde habere potueritis, exinde causare, et omnia agere et perficere, et rebus ipsa vobis defensare, sicut vultis. Nam, quando nos vel nostris heredes quesieritis habere autores et defensores, nos autem vel nostris heredes rebus ipsa vobis defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur. Et taliter scribere rogavimus te sellictus presbiter et notarius. + Ego mirandus + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.