Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXV
Signature: DCCLXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
x
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et octabo anno principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense september, nona indictione. memoratorium factum a nobis leo et amoru, germani filii quondam iohanni, clarefacimus ante os annos in partionem ad pastenandum tulimus da petrus clericus filius mundi de rebus sua de locum iobi a super duobus ribora per finis et mensurie et in illo hordine sicut continet brebem quod de ipsa pastenatione continet, et postmodum ipsa terra cum vinea, de ipsa pastenatione cum ipsum petrus clericus dividit et sortes inde compreensimus per finis et mensurie, sicut continet brebi de ipsa dibisione, que per partes inde firmati abemus et in ipso brebem continet, ut non aberemus potestatem ipsa nostra sortione de ipsa rebus dare aut venumdare, preter ipsius petri vel ad eius eredes ad iusto pretium, sicut ipsi brebi continet; modo autem fecimus inde scire ipsum petrus per constitutum, sicut ipsi brebi continunt, ut illut a nos emere; ille autem dixit, ut illut emere non bolere, et presens dedit nobis solutione ipsa nostra sortione de ipsa rebus dandum cui boluerimus, et omnia inde faciendum quod boluerimus, absque cuiuscunque contrarietate vel requisitione. Et per bona combenientia oblipvit se ipse petrus clericus et suos eredes, ut si aliquando tempore nobiscum aut cum nostris eredibus, seum cum ille omo cui per nos rebus ipsa data fuerit, vel cum eius eredes, causare aut contendere presubserit per ipsa tingna, aut si quodcunque causationes inde nobis vel ad nostris eredibus presubserit, per ipsa combenientia, componere obligavit se et suos eredes nobis et cui per nos datum paruerit, vel ad nostris eredibus, quinquaginta auri solidos constantinos, et semper taciti et bacui inde manere de tota ipsa tingna. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego lando + Ego alderissi notarius me subscripsi + Ego ademari notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc775/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success