useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCCVIII
Signature: DCCCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1028
  
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii gloriosus princeps, mense december, duodecima indictione. Memoratorium factum a me musandus venerabilis abbas monasterii sancte sofie, que sita est intus ec civitate salerno, Eo quod ante subscripti testes per conbenientia una cum petrus adbocator ipsius monasterii tradidit ermengnardi, filio quondam iohanni magistri de apus-monte, una pecia de terra cum arbustis, ubi campu-rapistaru et ad serolatu dicitur, que est intus curte maiore ipsius monasteri, et est illut unde eidem tradidit, quod pertinet ipsius monasterii a quondam guaiferi filio guaiferi, qui ipso monasterio construxit per as finis et mensuras: ab oriente fine ipsius monasterii, et inde sunt passi viginti quadtuor: a septemtrione similiter fine ipsius predicti monasterii, et inde sunt passi centum quadtuor et medium: ab occidente similiter fine ipsius monasterii, sicut media sepe discernit, et inde sunt passi decem et octo et cubitum unum: a meridie similiter fine ipsius monasterii et coniungentes se ad ipsa iamdicta priora fine, et inde sunt passi centum ses et cubitum et palmum, totum ad iusto passum homini est mensuratum; de ec bero ipsa supradicta pecia pertinentes ipsius monasterii, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, ego ipsius ermegnari ad tenendum et laborandum tradidit in oc ordinem, ut amodo et semper tota et inclita supradicta est tradictio ad sua et de suis eredibus sint potestate tenendum et dominandum, et fobee et sue utilitatis iusta rationem ibidem facere, et tota supradicta est tradictio, que est terra cum arbustis vitatis, per omnis annum apto tempore de super et de subtus illut laborare et operare et cultare bonum, et, ubi meruerit, arbores et vites ibidem plantare, et propaginare, et studiare, et surgere illut, sicut meruerit bonum esse arbustum in ipso locum, ut per omnis annum perfectum pareat operatum et cultatum de super et de subtus tota ipsa tradictio, quatenus annualiter proficiat et non dispereat, et salbum illut facere, sicut meruerit et iustum fuerit; et per omnis annum per vindemie per apto tempore faciat scire nos et successores nostros ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille et suis eredibus conciare organeum ipsum da vinum, quod nos vel pars predicti monasterii ei adsignaberimus ad cellario nostrum ibique, et conciare et studiare bonum, sicut meruerit organeum ipsum, ubi ipsa medietate de ipso vino, quod da illut nobis benerit, in ipsum midtere debuerit, et ordinare ipso horganeum in ipsum cellarium, sicut meruerit, et ille et suis eredibus per omnis annum vindemiare tota supradicta est tradictio, et poma, si abuerit, illam colligere, et de omnis vinum et poma exinde annualiter inclita medietate per omnis annum inde deant ad ipso missum, et reliqua medietate inde sibi abeat, et ipsa medietate de ipso vino predicti est monasterii per omnis annum, qui da illut ad ipsum missum benerit, cum suo expendium illut portare ad ipsum cellarium ipsius monasterii et midtat illut in ipso horganeum quod ille conciaberit, ad faciendum exinde pars predicti monasteri quod boluerit. Et de quod annualiter amodo et semper in predicta tradictione seminaberit, deant inde terraticum ad ipso missum ibique in ipsa rebus secundum consuetudinem de ipso locum; et usque dum annualiter ipso missum pro ipsa vindemia ibi steterit, ille eum nutricare, sicut iustum fuerit secundum suam possivilitatem, et per omnis annum palmentaticam had ipsum missum deant secundum consuetudinem de ipso locum. Unde in eo ordinem per conbenientia guadia mihi ipse supradictus ermengnardus dedit, et mediatorem mihi posuit sparanus filius quondam iohanni de ipso locum; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus, ut preter quale tempore ipsa tradictio in predicto ordine tenere et laborare non boluerit, et sic inde ad pars predicti monasterii adimplere, sicut supradictum est, tunc ille et eius eredes tota et inclita supradicta tradictio in iamdicto ordine laboratam, et operatam, et cultatam remidtat ad potestate predicti monasterii, ad faciendum exinde quod boluerit, et liceat illut inde exire cum omnis sua causa mobilia et redita si abuerit; quod si etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. et unc brebem scripsi ego petrus presbiter et notarius qui interfui. + Ego amatus presbiter + Ego leo.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.